TEI-P5
Keppler, Paul Wilhelm von
Die 18. Novembris 1922 ex Stuttgart datae sunt litterae supplices ad Sanctam Sedem, quibus nomen Helenae Seifriz subscriptum erat. Hae litterae certo sunt fraudulenter confictae, ut opinamur ab homine, qui iam ab Helena Seifriz, matrona honestissima et benefica, eleemosynas acceperat et pinguiores stipes pro se ipso sperabat, si dicta mulier Summi Pontificis munificentia aliquid accepisset. Nulla ergo omnino ratio fictae epistolae habenda erit.
+ Paulus Gulielmus de Keppler
Oppus Rottenburgem
Online since 31-07-2013.
Document no. 6229
Keppler, Paul Wilhelm von
: [Kein Betreff]. Rottenburg, 15 December 1922
+ Paulus Gulielmus de Keppler
Oppus Rottenburgem