Document no. 6233
Bertram, Adolf Johannes to Pacelli, Eugenio
Breslau, 21 June 1922

Kopie
Excellentissime ac Revdme Dne!
Tessera caritatis vere paternae est eleemosyna 18.000 lib., quam Sanctissimus Dnus Noster augusta benevolentia misit ad emendum vestes necessarias pro monialibus in clausura viventibus. Revera praeter infantes multorum annorum inedia enervatos, praeter personas status medii tolerantes inopiam verecundia occultatam, praeter pia instituta multoties ad ruinam vergentia imprimis moniales in clausura viventes in multis Germaniae regionibus occultum famis et rerum omnium inopiae martyrium patiuntur. Hinc festino repartire Sanctitatis Suae eleemosynam inter omnes Germaniae dioeceses, quarum Antistites jam rogavi, ut statim mihi referant numerum professarum et novitiarum sub clausura viventium in conventibus inopia oppressis; ex quo numero pro dibit [sic] clavis justa repartitionis.
Excellentiam vero Vestram Revdmam liceat devotissime petere, ut omnium dioeceseon gratitudinem vivissimam Sanctitati Suae nuntiare dignetur.
166v
Summa cum reverentia pro transmissione doni gratias agens, persevero esse
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus servus
(sign.) A. Card. Bertram
Princeps Eppus Wratislaviensis.
Recommended quotation
Bertram, Adolf Johannes to Pacelli, Eugenio from 21 June 1922, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 6233, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/6233. Last access: 25-02-2024.
Online since 31-07-2013, last modification 18-09-2015.