Document no. 631
Hugo, Ludwig Maria to Pius XI.
Mainz, 23 October 1923

Beatissime Pater,
Ludovicus Maria, hodiernus episcopus Moguntinus ad s. pedes Sanctitatis vestrae provolutus humiliter exponit ea, quae sequuntur.
Decanus capituli cathedralis Moguntini Ludovicus Bendix, jur. utr. doctor, d. 28. m. Septembris de hac vita migravit. Porro iuxta Bullam "Ad Dominici gregis custodiam" d. d. 11. m. Aprilis 1827 episcopus cum capitulo alternis vicibus ad nominationem sive electionem novi decani procedere debebat propositis prius intra sex hebdomadas a die vacationis summo territorii Principi quattuor candidatis idoneis. Anno 1920 in ultima vacatione decanatus nihil immutatum est, nisi quod capitulum, cui electio competebat, hortatu Revmi D. Nuntii Apostolici gubernio reipublicae quattuor candidatos proponens clausulam adiecit hanc propositionem fieri sine ullo praejudicio futuri temporis.
Ex iure particulari Bullae supra citatae oratori infrascripto
8v
liceret decanum hac vice nominare iuxta modum ibi statutum. Quia vero can. 396. § 1 Cod. J. Can. decernit collationem dignitatum in capitulis Sedi Apostolicae reservari, orator episcopus humillime petit, ut Sanctitas Vestra ei potestatem facere dignetur nominandi hac vice decanum iuxta modum ante hoc tempus usitatum, nisi Sanctitas Vestra supremo et inviolabili jure suo uti malit.
Et Deus
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obedientissimus filius
+ Ludovicus Maria, episc. Moguntinus.
Recommended quotation
Hugo, Ludwig Maria to PiusXI. from 23 October 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 631, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/631. Last access: 16-07-2024.
Online since 24-10-2013.