Document no. 6891

Jochmann, Albrecht: Relatio de statu familiae Saalborn die 13. Jul. 1922 a delegatur a Berlin. expetita. Berlin, 20 July 1922

Mulier, quae supplicat per litteras ad Sanctitatem Suam missas iam saepius subsidia etsi non semper magna recipit. Quod attinet pecuniam ab ea in itinere amissam, fieri non potest, ut res, cum ceteri inhabitantes illius domus se aliquid indicere posse negent, in hoc tempore perfecte illustretur. Constat vero familiam Saalborn antea cauponam, inqua turpi commercio fruebantur, possedisse. Quam ut venderent, quibus causis permoti sint, nescio. Mulier omnino utrum religiose vivat viro Lutherano non comperi; parochia enim nostra est nimis extensa. Filia eius unica Hildegardis nunc iam ex schola dimissa in nostra parochia primam sacram communionem nondum sumpsit. Variis modis mulier a societatibus catholicis adiuvabatur; e. g. "Associatio Caritatis Berolinensis" omnia pignora eius, ne perirent, coemit ac postea paulatim res obligatas ei restituit pretii minore tantum parte a Saalborn recepta. Insuper commissarius pauperum civilis saepius familiam sublevabat, postquam alia adiumenta publica, quia vir laboraverat ac simul sibi subsidia tantum pro illis, qui quaestum invenire nequeunt, destinata comparaverat, amisit. Hoc tempore praeterea mulier occupata est in vestificatione.
v. par. A. Jochmann,
Kaplan
Recommended quotation
Jochmann, Albrecht, Relatio de statu familiae Saalborn die 13.Jul. 1922 a delegatur a Berlin. expetita, Berlin from 20 July 1922, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 6891, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/6891. Last access: 28-04-2024.
Online since 31-07-2013, last modification 15-07-2013.