Document no. 7130
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj to Gasparri, Pietro
Vilnius, 05 September 1916

[Abschrift]
Eminentissimo Domino.
Ante occupationem dioecesis Vilnensis a copiis Germanorum medio anno 1915 personaliter rogavi Gubernium Rossiacum Petropoli, ut destinaret ex pecunia ecclesiastica debitam quantitatem pro sustentatione ecclesiarum, ecclesiae cathedralis, seminarii dioecesani, monasteriorum, Consistorii, Curiae episcopalis, meae totiusque cleri etc. ad longius temporis spatium; quod, quotannis solvere solebat; iam enim proximum periculum interruptionis viarum inter Vilnam Petropolimque imminebat; quod brevi post revera factum est.
Gubernium illud non solum hanc pecuniam destinavit, sed etiam, ut patet ex responso Directoris Depatamenti pro rebus religionum exterarum d. Mienkin dato per telegraphum die 14 (27) Augusti 1915 an. et in scriptis 25 Augusti (7 Septembris) 1915 sub Nr. 5116, relativis magistratibus eam mihi tradendam comisit. Propter interruptas tamen inter Vilnam et Petropolim relationes pecunia haec ad nos non pervenit. Unde nullae ecclesiae, seminarium dioecesanum, monasteria et clerus positus est in gravi penuria et difficultate. Quare humillime Eminentiae Vestrae supplico, ut benigne dignetur mediis necessariis melioribusque, quae Eminentia Vestra sapienter iudicaverit, adiuvare nos in recuperanda pro dioecesi nostra a gubernio Rossiaco debita pecunia pro anno 1915, 1916 et ulterius in quantum circumstantiae id postulaverint.
Emenentiae Vestrae etc. C. Michalkiewicz, m. p.
Recommended quotation
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj to Gasparri, Pietro from 05 September 1916, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 7130, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/7130. Last access: 21-12-2024.
Online since 24-03-2010, last modification 10-03-2014.