Document no. 7466
Hilpisch, GeorgGöbel, Matthäus to Benedikt XV.
Limburg an der Lahn, 07 September 1920

Beatissime Pater!
Georgius Hilpisch, Decanus Capituli Cathedralis et Protonotarius Apostolicus a. i. p., ante pedes Sanctitatis Vestrae humillime prostratus, nomine Capituli haec sequentia exponit.
Articulo IV Bullae Papae Leonis XII. p. m., quae incipit: "Ad Dominici gregis custodiam" sancitum est: "Quotiescumque decanatus aut canonicatus vel vicariatus vacaverint, Archiepiscopus vel Episcopus cum respectivo capitulo alternis vicibus intra sex hebdomadas a die vacationis proponent Summo territorii principi quatuor candidatos .... Quod si forte aliquis ex ipsis candidatis Summo territorii principi minus sit gratus, id quam primum Archiepiscopo vel Episcopo vel respectivo capitulo idem Summus Princeps indicari curabit, ut ab elencho candidatorum deleatur." Nunc autem post revolutionem mense Novembri anni 1918 per totam Borussiam exortam summus territorii princeps non jam existit, sed res publica Borussica gubernatur a regimine, i.e. ministerio; praeses autem rei publicae deest, ita ut conjici possit, nemini sub nomine principis tale jus, quale in Bulla ipsi tribuitur, competere. Sententia autem ministerii haec est, ut conventiones secundum jus gentium inter Curiam et Civitatem Borussicam contractae
53r
non sint mutatae constitutione Rei publicae Germanicae, quae constituit, ut societates religiosae munera sua libere conferant, quare gubernium actuale postulat, ut sibi usque dum per novam conventionem aliter res ordinata fuerit, elenchus candidatorum proponatur. Quare Capitulum jam bis elenchum eligendorum ad beneficia cathedralia ad gubernium transmisit, ut ante revolutionem fieri solebat. Postea autem, ne quid detrimenti inde sequeretur, idem Capitulum gubernio expresse declaravit, post revolutionem hos elenchos de facto tantum et ad interim transmissos esse, sine praejudicio contra Sedem Apostolicam, cui integrum esse deberet, quaestionem exortam decidere.
Dubitans ergo num recta sit gubernii sententia necne, Capitulum humillime rogare audet, ut Sanctitas Vestra clementissime discernere dignetur, quid agendum sit, quotiescunque a Capitulo Decanatui vel Canonicatui vel Vicariatui providendum sit.
Et Deus.
De mandato:
Göbel.
Recommended quotation
Hilpisch, Georg to BenediktXV. from 07 September 1920, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 7466, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/7466. Last access: 21-07-2024.
Online since 14-01-2013.