Document no. 8642
Matulevičius, Jurgis to Pacelli, Eugenio
Mariampol, 17 June 1918

Excellentissimo Domino ac Domino Nuntio Apostolico in ditione Bavariae
Georgii Matulewicz, Superioris Generalis Congreg. Religiosae CC.RR. Marianorum ab Immaculata Conceptione B. M. V., cuius domus princeps Mariampoli in dioecesi de Seyna in Lithuania est.
A viris gravissimis certior factus sum, me inter candidatos ad Sedem Episcopalem Vilnae in Lituania designari. – Quae ne fiat, si omittam sive meam valetudinem parum firmam, nam tuberculosa ossium multoties laboravi, sive ea quae contra meam personam, re bene perpensa coram Deo, iure merito afferri debeant, solum modo tristem statum et gravem causam Congregationis religiosae, cui praesum, indico. – Nostra Congregatio saec. XVII instituta, saeviente in Gubernio Russico Ecclesiae persecutione, saec. XIX fere penitus extincta est; nunc demum, Deo adiuvante, sine quo nihil possumus, revera reviviscere et propagari incipit. Novae Constitutiones nostrae reformatae a. 1910 a Pio X Papa approbatae sunt; a. 1911, mortuo priore Generali, solum tres sodales remansimus. Novitiatum primum Friburgi Helvetiorum instituimus, sed in patriam inde
37v
reversi sodales dilatescere et fere dispersi laborare coacti sunt. Solummodo nunc temporis vitam vere communem ad Constitutionum nostrarum normam incipere possumus, quamquam difficultates adhuc non exiguae sunt, ob bellum quod durat. – Sodales sacerdotes sunt solum 25, ex quibus solum 7 post vota perpetua; domos autem habemus in civitate Chicago in Americae, Friburgi Helvetiorum, prope Varsoviam in Bielany et in ipsa urbe Varsovia, Mariampoli in Lithuania. – Pro polonis novitiatum in Bielany per aliquod tempus per me ipsum dirigere coactus sum, nunc item pro lithuanis novitiatum Mariampoli per me ipsum dirigere cogor, ob defectum sodalium idoneorum. – Pariter nunc incumbo elaborandis pro nostra Congregatione Directorio et Instructionibus, sine quibus vita communis recte institui nequit. – Itaque in nostra Congregatione adhuc fere omnia in statu inchoationis et organisationis sunt; haec eius initia sunt vel maxime ardua et difficilia pariter atque ponderosa, ex quibus non parum sors futura Congregationis, prosperitas utilitasque pendeant; Congregatio autem ipsa nunc temporis, Deo adiuvante, crescere et propagari incipit; candidatorum numerus, qui recipi postulant, magis magisque augetur; in Deo Optimo spem ponimus fore, ut, recte ordinata et evoluta, Ecclesiae bono pro posse inserviat. – Re bene coram Deo perpensa, adhibito quoque consilio tum nostrorum sodalium
38r
tum aliorum gravium virum ecclesiasticorum, meam praesentiam et meum laborem Congregationi nunc temporis plane neccessaria esse sentio, neque video inter sodales ullum, qui inceptum opus recte agere et ad exoptabilem finem, ut par est, perducere valeat. – Si hoc opus inchoatum, prout nunc est, imperfectum derelinquere cogar, certo certius nostra Congregatio maximum detrimentum ex omni parte passura est; in Polonia futurum est, ut illa in suo incremento et evolutione, si non omnino consistat, saltem valde retardatur; in Lithuania autem dispersio et omni modo ruina eidem imminet. – Addo quoque in Lithuania nunc temporis pro lithuanis nullam esse aliam Congregationem religiosam, excepto monasterio in Kretinga, ubi vix tres religiosi bernardini inveniuntur; pariter nullam mulierum esse Congregationem pro lithuanis. – Ecclesiae autem conditio in Lithuania est difficilis; malum augetur, quod plures lithuani e Russia socialisticis erroribus infecti revertuntur; operarii vero pauci; missiones desiderantur et alia eiusmodi adiumenta, quae religiosi praestare solent; atque generatim sentiunt in Lithuania vitae religiosae necessitatem; candidati autem et candidatae inveniuntur plures. Ordinario loci de Seyna cohortante, sororum quoque Congregationem religiosam instituendam nunc temporis iam incepi. – Denique, rebus bene co-
38v
ram Deo consideratis, sentio me, in statu religioso, ad humile servitium Ecclesiae, quam toto corde dilexi et cui me totum devovi, esse a Deo vocatum, non vero ad culmen dignitatis episcopalis.
Quae cum ita sint, ad pedes Vestrae Excellentiae recurro supplex, ut Vestra Celsitudo nostrae Congregationis causam Sanctae Sedi referre dignetur atque benigne patrocinari velit, ut e candidatorum numero ad Sedem Episcopalem Vilnensem expungar.
Vestrae Excellentiae
humillimus in Christo servus
Georgius Matulewicz
Sup. Generalis
Recommended quotation
Matulevičius, Jurgis to Pacelli, Eugenio from 17 June 1918, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 8642, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/8642. Last access: 10-05-2024.
Online since 17-06-2011.