Document no. 9837
Deitmer, Joseph to Pacelli, Eugenio
Berlin, 06 December 1922

Ad rem Ostrowski, cuius petitionem ad Suam Sanctitatem Nuntiatura Apostolica requirendi causa ad nos miserat, haec refero:
Mulier Ostrowski vocata in cancellariam Delegaturae narravit, familiam per revolutionem ex Russia expulsam, nunc apud familiam Schimon Berolini-Charlottenburg, via Kant 138. II. habitare.
Mulier Ostrowski, olim in meliore conditione vivens, in quantum judicari potest, videtur esse fide digna, cum familia religioni adhaeret graeco-catholicae.
Postulata, ut testimonia de veritate suae narrationis daret, haec documenta sequentia post plures dies mihi tradidit:
Institutio "Rubrae Crucis" Russiae in Germania (Berlin W. 15.via Uhland Nr. 156) testatur, Rodion Ostrowski olim in Russia possessorem latifundiorum (quod est germanice: Grossgrundbesitzer), nunc cum sua familia e possessione patriaque expulsum sine opibus Berolini vivere.
Vices gerens Consulis Regis Dänemark Henricus Ediger, Berlin via Motz 79, secundum fidem et religionem attestatur, Rudolfum Ostrowski, quem de facie noscat, in urbibus Russiae et Ucrainae plura aedificia possedisse negotiaque bene gesisse, sed per revolutionem omnia perdidisse. Familiam (ex quatuor personis) nunc sine opibus Berolini peregrinari.
210v

Cum angustiae in hac familia magnae esse videantur, potest, quamquam romano-catholica non est, bene commendari.
Princip. Eppi. Wratislavien. Delegatus.
Deitmer
Prot. Apostolic.
Recommended quotation
Deitmer, Joseph to Pacelli, Eugenio from 06 December 1922, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 9837, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/9837. Last access: 30-04-2024.
Online since 31-07-2013.