Schreiben Gasparris an Kaller vom 13. April 1926
"Admodum Reverende Vir,
Libenti sane acceptit animo Augustus Pontifex opus abs te exaratum, quod inscribitur: 'Unser Laienapostolat in St. Michael - Berlin'.
Debitas tibi de hoc munere grates agit Sanctitas Sua,
eo magis quod hunc librum non modo egregium, sed perutilem etiam invenit.
Itaque de hoc ingeniti tui labore gratulatus
Beatissimus Pater, id a Deo precatur ut optatos inde fructus percipere valeas. Atque in caelestium munerum auspicium, peculiarisque benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem tibi tuique amanter impertit.
Quae tibi referens, ea qua par est observantia me
libenter profiteor.
Tibi
addictissimum
(seg.) P. C. Gasparri"
Sources
Gasparri an Kaller vom 13. April 1926; AAV, Arch. Nunz. Berlino 61,
fasc. 16, fol. 5r.