Schreiben Henles an Pius XI. vom 7. März 1922

Die zitierte Stelle aus dem Schreiben Henles an Pius XI. vom 7. März 1922 lautet:
"Ad 1.) Incolae catholici dictorum locorum jam 1903 cum aliis petierunt mutationem, sed quia evidens et urgens necessitas non erat demonstrata, ab Ordinario [104v] eorum desiderium rejectum mansit.
Anno 1913 tamen in illa regione 8 tales coloni de parochia Falkenberg in parochiam Neuhofen cum licentia S. Sedis dismembrati sunt. Nunc sperant dictorum 3 locorum incolae ut et illis talis gratia concedatur.
Verum est, quod afferunt, distantiam ab Hebertsfelden esse 5-5,5 km, a parochia Neuhofen 1-2 km, parvulos eorum esse obligatos scholam publicam in Neuhofen frequentare et catechizari a parocho in Neuhofen. Ipsi adulti frequentant divina et accipiunt Sacramenta in ecclesia parochiali Neuhofen. Parochia Hebertsfelden continet 2.140, Neuhofen 600 fideles. Propter penuriam sacerdotum jam diu [105r] parocho Hebertsfeldensi cooperator admitti non potuit.
Quare petitioni dictorum incolarum in posterum obstare nolui et necessitatem dismembrationis negare non possum.
Ad 2.) Fines dioecesium in hac parte novi definitive firmabuntur per fundum agrestem illorum 3 locorum, sed mutatio non erit magni momenti. Voeglsberg politice jam pertinet ad communitatem civilem Neuhofen, Freiung et Zaining ad communitatem Linden, quae sita est infra parochiam Hebertsfelden. Insuper Ministerium Status Bavarici jam 9. Januarii 1922 rebus exquisitis et consideratis Consensum politicum ad dismembrationem dedit.
Ideo petitio commendatur."
Sources
Henle an Pius XI. vom 7. März 1922, in: AAV, Arch. Nunz. Monaco 348, fasc. 2, fol. 104r-105r.
Recommended quotation
Schreiben Henles an Pius XI. vom 7. März 1922, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', keyword no. 28089, URL: www.pacelli-edition.de/en/Keyword/28089. Last access: 21-12-2024.
Online since 16-12-2013, last modification 29-09-2014.
Show PDF