Athanasianisches Glaubensbekenntnis

Das Athanasianische Glaubensbekenntnis, auch "Symbolum Quicumque" oder kurz nur "Quicumque" genannt, entstand wahrscheinlich in der zweiten Hälfte des 5. Jahrhunderts im südlichen Gallien und wird Ambrosius von Mailand zugeschrieben. Das Original ist in lateinischer Sprache verfasst und ist in rhythmische Sätze mit großem dogmatischem Gehalt gegliedert. Ab dem 9. Jahrhundert wurde das Quicumque auch ins Deutsche übersetzt und im gewöhnlichen Sonntagsoffizium sowie insbesondere am Dreifaltigkeitssonntag gebetet.
Das athanasische Glaubensbekenntnis lautet im lateinischen Wortlaut:
"Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.
Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque sustantiam separantes: alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.
Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus: increatus Pater, increatus mensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus; aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus spiritus Sanctus; et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus; sicut non tres increati nec tres unus immensuS. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus; et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotenS. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus; et tamen non tres Dii, sed unus DeuS. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus; et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus: quia sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur, ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur.
Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus; Filius a Patre solo est, non factus nec creatus nec geniuts, sed procedenS. Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequaleS. Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.
Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus Dei Filius Deus et homo est: Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, et homo est ex substantia matris in saeculo natus; perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens; aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem; qui, licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus; unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum; unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, eta Deus et homo unus est ChristuS. Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus est iudicare vivos et mortuoS. Ad cuis adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem; et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternum.
Haec est fides catholica: quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit."
Quellen
DENZINGER, Heinrich / HÜNERMANN, Peter (Hg.), Kompendium der Glaubensbekenntnisse und kirchlichen Lehrentscheidungen. Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, Freiburg im Breisgau / Basel / Wien 402005, S. 75 f.
Literatur
KANNENGIESSER, Charles, Quicumque, in: Lexikon für Theologie und Kirche3 8 (1999), Sp. 771.
KREBS, Engelbert, Athanasianisches Glaubensbekenntnis, in: Lexikon für Theologie und Kirche 1 (1930), Sp. 755 f.
Empfohlene Zitierweise
Athanasianisches Glaubensbekenntnis, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 77, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/77. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 30.10.2012, letzte Änderung am 25.02.2013.
Als PDF anzeigen