Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 10267
Kilian, Augustin an Pacelli, Eugenio
Limburg an der Lahn, 04. Juni 1920

Illme ac Rme Domine!
Exstat nondum perfectum in dioecesi mihi concredita negotium gravissimum, nempe erectio seminarii pro clericis in sacris litteris excolendis, de quo aliquid saltem historice audire Excellentiae Tuae nunc temporis praesertim, quo Sancta Sedes cum gubernio borussico de reordinandis relationibus rempublicam inter et Ecclesiam agit, gratum fortasse erit necnon utile.
Bulla papae Leonis XII quae incipit "Ad Dominici gregis custodiam" de anno 1827 episcopis provinciae ecclesiasticae superioris Rheni injunctum fuit, ut unusquisque in sua dioecesi Seminarium clericale ad formam Tridentinae Synodus erigi curaret. Cui mandato Apostolico obtemperans primus episcopus Limburgensis, Jacobus Brand, quae potuit fecit et jam in eo erat, ut opus ad finem perduceret, cum morte praematura abreptus fuit. Successores eius Guillielmus Bausch et venerabilis confessor Petrus Josef Blum tristibus temporum circumstantiis impediebantur quominus ad negotium prosequendum manus admoverent; quartus vero episcopus hujus dioecesis, Joannes Christianus Roos, uno tantum circiter anno eidem praefuit, deinde ad Sedem archiepiscopalem Friburgensem translatus fuit: Quo facto successor ipsius, Carolus Klein, de instituto pro dioecesi tam necessario tandem aliquando erigendo consilium iniit, at id solum efficere valuit, ut agros pro domo aedificanda coemeret et non exilem pecuniae summam pro expensis solvendis corro-
1v
garet. Qui ipsi successit, episcopus Dominicus Willi nullum non movit lapidem ut opus ad finem optatum perduceret, Summo etiamcum Pontifice Pio b.m. X. consilia contulit, qui rem summopere approbans Breve Apostolicum perhonorificum ad episcopum dedit. At neque episcopus Willi Seminarium erigere valuit et opus infectum mihi reliquit; qua de causa statim ab initio Pontificatus mei nihil antiquius habui, quam ut opus tot episcoporum curis promotum tandem aliquando perficerem.
Hucusque semper de Seminario hac in urbe Limburgensi erigendo cogitatum fuit. Verum ecce nova consilia de repente exorta sunt. Francofurti ad moenum2[sic] enim, urbe dioecesis meae maxima, anno 1915 universitatis scientiarum saecularium erecta fuit, theologiae scientia praeclarissima penitus exclusa. Quod indigne ferentes professores theologiae aliarum universitatum Germaniae, duce professore Monasteriense Dre. Mausbach, apud me egregie insistere inceperunt, ut inprimis saltem professorem Francofurti nominandum curarem, qui lectiones philosophiae et historiae religionis sensu catholico in universitate haberet, ne auditores catholici ad has disciplinas tractandas professores acatholicos adire cogerentur, deinde vero ut etiam pro facultate universae philosophiae et theologiae catholicae ibidem erigenda quae possem facerem.
Consilium hoc non probare non potui, at simul difficultates maximas eidem obsistentes statim agnovi.
2r
Inprimis enim in quaestionem venit, utrum magistratus et curatorium universitatis Francofurtenses professorem hujusmodi et facultatem theologicam admitterent necne. Qua de causa voluntatem eorum exploravi et non exili sane gaudio certior factus fui, ex hac parte nil obsistere.
Alia et longe major sane difficultas in eo erat, qua ratione opes necessariae pro domo Francofurti aedificanda et professorum salariis solvendis comparari possent. Adjuvant itaque proclarissimo professore Dre. Mausbach benefactores variis in Germania partibus litteris adivimus et aliquot etiam dona obtinuimus, quintamen effectus laboribus impensis corresponderet. Hinc aliam viam ingredi statui et cum Societate Jesu in Germaniam nuper readmissa agere incepi, quae domum propriam Francofurti jam possidet et collegium pro studiosis Societatis ibidem erigere in animo habet.
R. Patri Provinciali proposui concilium seminarii clericalis pro alumnis Limburgensibus, qui numero 75 in Seminario Fuldensi in philosophiae et theologiae disciplinis excoluntur, Francofurti erigendi ea ratione, ut professores et administratores seminarii a Societate Jesu praebeantur, ipsaque totum institutum pro dioecesi mea regat et dirigat. Alumni mei tunc 4 per annos a professoribus Societatis Jesu Francofurti erudirentur, studiisque, quae vocant theoreticis, absolutis, pro ordinibus sacris suscipiendis in Seminarium practicum hic Limburgi existens admitterentur, in quo nunc 11 Alumni ad sacrum ministerium praeparantur. Seminario Francofurti hac ratione
2v
erecto tractu temporis forte effici poterit, ut ipsum tamquam facultas theologica organismo universitatis injungantur simili modo, ac facultas theologica Oeniponti cum universitate ibidem existente conjuncta est. Omni in casu hoc haberem, ut Francofurti professores catholici lectiones historiae philosophiae et religionis traderent, quas auditores aliarum scientiarum universitatis tuta conscientia frequentare possent, et insuper Seminarium clericale in dioecesi mea existeret, quod jam per intergrum fere saeculum a praedecessoribus meis expetitum desideratumque fuit.
R. P. Provincialis consilium meum benigne excepit, illudque Praeposito Generali Societatis proposuit, et paucis abhinc diebus Provincialis me certiorem fecit, Praepositum generalem paratum existere, de exequendo consilio hoc mecum agere.
Quae cum ita sint, meum esse duxi, etiam Te, Illme ac Rme Domine, de toto negotio certiorem reddere, ampliorem de eodem relationem Tibi daturus, cum aliquid certi a Praeposito generali quoad condiciones requisitas audivero.
Interim vero sensibus profundae venerationis perenno
Excellentiae Tuae Rmae
obsequiosissimus famulus
Augustinus
1r, oberhalb des Textkörpers hds. vermutlich von Cardinali notiert: "Lettera del Vescovo di Limburgo a Mons. Nunzio Apostolico Limburg 4 Iunii 1920".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2"moenus" hds. vermutlich vom Empfänger in roter Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise:
Kilian, Augustin an Pacelli, Eugenio vom 04. Juni 1920 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10267, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10267. Letzter Zugriff am: 14.11.2019.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018