Dokument-Nr. 11989

Schmidt, Joseph Damian: [Kein Betreff]. Fulda, 19. Juli 1921

Eminentissime ac Revme Domine,
Cum nuper mense Aprili occasione visitandi limina ss. Apostolorum Romae commorarer, valde gratum mihi accidit, ut ab Eminentia Vestra ad colloquium admitterer privatum, in quo, praeter alia gravis momenti negotia, etiam quaestionem Universitatis liberae catholicae in Germania2 erigendae et Fuldae prope sepulcrum s. Bonifatii collocandae exponere mihi licuit. Iucunda omnino subit mentem meam huius colloquii recordatio[,] tum propter eximiam benevolentiam, qua Vestra Eminentia hac occasione me afficere voluit, tum propter unanimem consensionem, quae de opportunitate imo et necessitate huius operis exequendi inter Eminentiam Vestram et me prodiit. Quae consensio tam efficax fuit, ut Vestra Eminentia me sponte hortata sit, ut uno mense ante Conferentiam Episcoporum Germaniae hoc anno Fuldae more solito habendam in scriptis rem totam expositis rationibus
2
et circumstantiis ad Eminentiam Vestram deferrem, ad hoc, ut Ipsa a S. Patre literas Apostolicas ad coetum Episcoporum Fuldensem tempestive dandas impetraret: quibus literas Sanctitas Domini nostri Papae Episcopos Germaniae moneret, ut omnes conatus suos in hoc opus tam necessarium conferrent.
Cui mandato Vestrae Eminentiae libenter obsequens, ad rem tanti momenti apte delucidandam exponere velim:
primo historiam brevem consilii fundandae in Germania Universitatis liberae catholicae;
secundo rationes principaliores, ob quas nostris praesertim temporibus tale opus omnino perficiendum sit;
tertio modum, quo convenienter procedendum videtur in praeparanda et exsequenda hac fundatione.
I.
Iam anno 1848 in Conventu episcoporum Germaniae et Austriae mense Octobri Herbipoli congregato, suadente professore Buss, viro de re catholica in tota Germania optime merito,
3
plurimi praesules causam Universitatis liberae catholicae in Germania fundandae suam fecerunt eamque omnibus societatibus catholicis in Germania tunc temporis existentibus valde commendarunt. Quo factum est, ut praesides generales omnium Germaniae societatum catholicarum literis die 23. Novembris eiusdem anni 1848 Moguntiae datis singulas societates catholicas adhortarentur, ut consilium fundandae in Germania Universitatis liberae catholicae apud sodales singularum societatum propagarent, ut (ita scripserunt) id quod Belgae catholici iam praestiterunt, erigendo Lovanii Universitatem liberam catholicam, etiam catholici Germaniae efficerent.
Non mirum, quod in conventu generali omnium Germaniae societatum catholicarum Ratisbonae anno sequente 1849 habito propositio erigendae in Germania Universitatis liberae catholicae magno cum applausu excepta et solemniter comprobata est.
Idem eadem cum unanimitate ac solemnitate accidit in conventibus generalibus catholicorum Moguntiae anno 1851 et Monasterii (Münster) anno 1852 habitis, maxime vero in conventu generali mense Septembri anno
4
1862 in civitate Aquisgrana archidioecesis Coloniensis celebrato, in quo tantum in hanc rem studium erupit, ut in hoc ipso congressu plurimi eorum, qui aderant, pro hoc opere exsequendo aut stipem dederint, aut daturos se scripto promiserint, ita quidem, ut tunc plus quam 60.000 Marcae colligerentur. Praeterea in hoc conventu "comitatus" ex septem viris illustribus Germaniae constitutus est, qui consilium fundandae in Germania Universitatis catholicae omni modo propagaret, vindicaret, ad executionem perduceret. Qui "comitatus" mense Octobri anni 1862 omnibus Germaniae Episcopis necnon omnibus Germaniae viris ac feminis catholicis aliquod "programma" circa fundandam Universitatem catholicam proposuit, in quo tum necessitas huius fundationis multis ac gravibus argumentis probabatur, tum forma huius Universitatis delineabatur, tum adiumentum episcoporum, sacerdotum, totius populi catholici in Germania efflagitabatur, simulque et Universitas ipsa fundanda et omnes labores ad ipsam fundandam impendendi sub patrocinio B. Mariae Virginis immaculate conceptae collocabantur.
5
Tribus mensibus postea, die 9. Ianuarii anni 1863 comitatus supra dictus ad Summum Pontificem Pium IX, adiuncto illo programmate, humiles transmisit literas, in quibus ex una parte Sancto Patri nuntius afferebatur consilii fundandae in Germania Universitatis liberae catholicae et boni progressus laborum praeparatoriorum auspicibus multis Germaniae episcopis –, ex altera parte Supremus Pastor enixe rogabatur, ut huic operi super fundamentum Ecclesiae Romanae exstruendo et auctoritate Vicarii Christi immediate subiiciendo suum adiutorium suamque benedictionem elargiri dignaretur, et unum ex Germaniae episcopis designaret, qui vices Papae in hac re apud catholicos Germaniae gereret, denique ut omnibus, qui hoc opus sive precibus, sive eleemosynis adiuvarent, indulgentias ex thesauro Ecclesiae concederet. Quae vota Summus Pontifex Pius IX benigne omnino suscipiens, literis Apostolicis ad Archiepiscopum Coloniensem Cardinalem Geissel die 31. Augusti anni 1863 datis, opus inchoatum comprobavit ac laudibus extulit et praedicto Archiepiscopo Coloniensi munus commisit, "ut adhibens etiam auxiliariam operam et consilium
6
Venerabilium Fratrum Guilelmi Episcopi Moguntini et Conradi Episcopi Paderbornensis ... ea omnia disponere et agere curet, quae ad hanc Universitatem catholicam erigendam et rite constituendam conducere possunt" et S. Patrem "diligentissime certiorem faciat de rebus omnibus, quae ad hanc Universitatem quovis modo pertineant." Sic commissio episcopalis pro programmate exsequendo a Summo Pontifice instituta est.
Non solum autem S. Pater, sed omnes etiam Germaniae et Austriae (tunc temporis politice inter se cohaerentium) Episcopi – numero triginta quattuor – expressis literis ad "comitatum" missis, singuli "programma" supra laudatum approbarunt et ad ipsum exsequendum se adlaboraturos ultro polliciti sunt. Et revera variis modis adlaboraverunt.
Haec quidem facta sunt annis 1862 et 1863. Mense autem Maio anni 1864 publicata sunt a Comitatu "Statuta societatis pro fundanda in Germania Universitate libera catholica", cuius societatis regimen supremum episcopi tres a S. Patre toti operi, uti supra iam notavi, praefecti haberent. Haec "statuta" a tribus his episcopis die 9. Iulii 1864 solemniter approbata sunt.
7
Anno sequente (1865) mense Iulio a compluribus feminis tum nobilitate tum fama virtutis in Germania praestantissimis invitatio ad omnes feminas Germaniae catholicas facta est, in qua nomine familiae christianae, gravibus exinde depromptis rationibus, necessitas fundandae in Germania Universitatis liberae catholicae inculcabatur simulque statuta ab Episcopis approbata "Societatis feminarum a S. Catharina pro fundanda in Germania Universitatis catholicae liberae" publici iuris facta sunt: cui Societati ut omnes in Germania feminae catholicae adhaererent postulabatur.
Quae omnia S. Pontifex Pius IX magno cum studio prosecutus est. Nam per Breve d. d. 7. Novembris 1867 loco Cardinalis Geissel e vita defuncti Archiepiscopum Paulum Melchers praesidem commissionis episcopalis ad fundandam in Germania Universitatem liberam catholicam nominavit. Anno sequente, die 2. Ianuarii 1868 Episcopum Herbipolensem Georgium Antonium Stahl in gremium huius commissionis episcopalis assumpsit.
Anno deinde sequente S. Pontifex Pius IX literis ad Archiepiscopum Coloniensem die 28. Ianuarii 1869 datis indulgentiam plenariam concessit pro benefactoribus Universitatis liberae catholicae in Germania con-
8
dendae, ipsumque Archiepiscopum et ceteros Germaniae Episcopos necnon laicos catholicos vehementer adhortatus est, ne in hoc opere prosequendo umquam deficerent.
Postquam autem viri, qui "comitatum" saepius laudatum constituebant Sancto Patri Pio IX ad quinquagesimum sacerdotii annum literas congratulatorias di 8. Aprilis 1869 obtulerunt ipsumque S. Pontificem rogaverunt, ut etiam in posterum benevolentiam suam in Universitatem fundandam exhiberet, Sanctus Pater die 24. Aprilis 1869 rescribens benignissime annuit.
Iam antea Episcopi Germaniae in prima, quam Fuldae a die 10. usque ad 21. Octobris 1867 habebant "conferentia" (quae conferentiae deinceps ad nostra usque tempora Fuldae singulis fere annis habitae sunt), Universitatem liberam in Germania fundandam valde sibi cordi esse aperte declaraverant. In secunda autem "conferentia" a 1. usque ad 5. Septembris 1869 Fuldae celebrata iidem Episcopi Germaniae locum, in quo haec Universitas collocanda esset, Fuldam decreverunt, reiectis civitatibus Eichstätt, Bamberg et Luxemburg, quae praeter Fuldam propositae erant. Insuper statuerunt, ut opus coeptum quamprimum perficeretur, et quidem prius instituendo "Academiam philosophicam", quae simul cum Seminario clericali Fuldensi
9
perfectam constitueret "Facultatem philosophicam ac theologicam", donec ceterae facultates seu disciplinae procedente tempore auctisque subsidiis instituerentur.
Utinam <haec>3 fundamenta tunc reapse posita fuissent! At pertubartiones, quae statim post hanc conferentiam Episcoporum Fuldae habitam in Germaniam irruerunt, et praesertim persecutiones a Germaniae guberniis contra religionem catholicam inde ab anno 1870 excitatae, totaque usque ad recentissima tempora legislatio publica circa scholas et Universitates fundationem sive alicuius "Academiae philosophicae catholicae" sive Universitatis catholicae prorsus impossibilem reddiderunt.
Sed nunc videtur tempus advenisse, quo catholici in Germania hoc fundandae Universitatis liberae propositum, quod ab anno 1848 usque ad annum 1869 tum episcopi, tum illustres viri laici, tum totus populus catholicus indesinenter prosecuti sunt, adhortante <tunc>4 et favente Summo Pontifice Pio IX, denuo suscipiant et sub auspiciis et auxilio Summi Pontificis Benedicti XV prosequantur: praesertim cum ex una parte nunc necessitas maxima urgeat, maior certe quam antea –, et ex altera parte recens constitutio reipublicae Germanicae, permittens sub quibusdam conditionibus scholas privatas, huic proposito exequendo favere videatur.
10
II
Sed quaenam sunt rationes, quae hanc necessitatem maximam fundandi quamprimum in Germania Universitatem liberam catholicam evincunt? Liceat saltem principaliores adducere, describendo statum vitae scientificae in Germania quantum ad Universitates, Seminaria, Lycea theologica, et detegendo influxus, qui exinde in totum populum Germanicum promanant.
a) In Germania viginti tres existunt Universitates publicae. In unaquaque harum viginti trium Universitatum invenitur praeter facultates, quae ad universitatem scientiae pertinent (v. g. medicinae, iuris civilis etc.) tum facultas theologica protestantica (exceptis Universitatibus Coloniensi, Hamburgensi et Francofurtensi, quae facultatem theologicam protestanticam non habent), tum facultas philosophica cum pluribus in unaquaque Universitate philosophiae professoribus, qui philosophiae professores omnes, ne uno quidem excepto, tradunt philosophiam antichristianam et antischolasticam, imo longe maiore ex parte atheam; professores ceterarum facultatum in his viginti tribus Universitatibus fere omnes sunt acatholici, spiritu philosophiae antischolasticae vel atheae plus minus imbuti. Et sic in Germania omnes viginti tres Universitates sunt propugnacula protestantismi seu acatholicismi et philoso-
11
phiae antichristianae, imo atheae.
Excipiuntur septem tantum Universitates, sc. Bonn, Breslau, Freiburg (Baden), München, Münster, Tübingen, Würzburg –, in quarum unaquaque praeter facultatem theologicam protestanticam constituta est facultas theologica catholica, et praeter plures professores philosophiae antischolasticae vel atheae unus adest professor ordinarius philosophiae christianae. Sed hi septem professores ordinarii philosophiae christianae per totam Germaniam dispersi, non ad facultatem theologicam pertinent, sed ad facultatem philosophiae publicam: ex quo sequitur, eos influxui huius pravae philosophiae magnopere exponi; accedit, quod hi septem professores philosophiae christianae – excepto uno Professore Geyser in Universitate Freiburg (Baden), qui per plures annos in Collegio Germanico philosophiae et theologiae vacavit et immediate ante Subdiaconatum Collegium et statum clericalem propter nimiam anxietatem reliquit – fere exclusive historiam philosophiae et obiter tantum philosophiam speculativam docent. Insuper considerandum est, quod episcoporum illorum, quorum alumni omnes secundum statuta dioecesana et civilia in aliqua ex his septem Universitatibus studiis philosophicis et theologicis incumbunt, auctoritas in hos septem professores philosophiae christianae (imo etiam in professores theologiae) in his septem Universitatibus valde restricta sit (licet in hos
12
maior sit, quam in illos), cum hi professores philosophiae – et idem valet de professoribus theologiae – a gubernio instituti sint, episcopo quidem cooperante, attamen gubernio praevalente et hos professores philosophiae (et theologiae) pro officialibus gubernii habente.
Praeter has septem Universitates facultate theologica catholica et facultate theologica protestantica simul cum uno professore philosophiae christianae in ipsa facultate antichristianae vel atheae praeditas, in Germania existunt quinque Seminaria clericorum (sc. Treveris, Moguntiae, Fuldae, Paderbornae et Eystadii), in quibus, utpote ab Episcopo dependentibus, philosophia christiana tum historice tum etiam speculative tractatur. Attamen haec Seminaria, quippe quae numero pauca et opibus infirma sunt et a professoribus laicis (imo saepius etiam a professoribus sacerdotibus) Universitatum consulto contemnuntur, pravos influxus, qui a philosophia antichristiana et athea in Universitatibus Germanicis praevalente exeunt, insufficienter tantum elidere valent.
Exstant etiam in Germania Lycea theologica in Bavaria sc. in Regensburg (Ratisbona), Dillingen (pro Dioecesi Augustana), Passau, praeterea Academia theologica in Braunsberg Dioecesis Warmiensis, quae omnes ad normam Universitatum a gubernio dependent, licet sint instituta <mere>5 catholica, et sic philosophiam scholasticam non ea, qua opus esset, libertate propugnare possunt. –
b) Unde venit, ut tota vita scientifica in Universitatibus
13
et extra Universitates apud Germanos illos, qui non profitentur religionem catholicam, infecta sit spiritu antichristiano immo saepius et atheo.
Et cum id, quod docent eruditi, paulatim etiam in grandem populi massam certa quadam necessitate ingrediatur, mirandum non est, quod tota Germania, praesertim ultimis temporibus, tot ac tantis in omni genere vitae publicae et privatae erroribus scateat.
Nec reponatur, vitam religiosam apud catholicos Germaniae omnino florere et ex acatholicis Germaniae multos de die in diem in Ecclesiae sinum redire. Haec profecto vera sunt, attamen solum valent de quadam minoritate incolarum Germaniae; nam secundum populi recensum tertia tantum fere pars omnium Germanorum profitetur religionem catholicam, et inter hos multi nomine tantum sunt catholici; et illi, qui his diebus convertuntur in Germania ad fidem catholicam, comparati cum omnibus acatholicis sunt omnino pauci; attenta hac minoritate catholicorum in Germania fervor et activitas, quamvis laudabilissima sit, valde periclitatur praecise ob spiritum antichristianum vel atheum, quo, proh dolor, maioritas Germaniae inquantum acatholica est, impletur, et sic, si non tempestive afferatur remedium efficax, debilitatio vitae catholicae cum apostasia succedet et consequenter tum numerus tum vel maximespiritus catholicorum in Germania infallibiliter minuetur. –
14
c) Inter haec remedia afferenda primum omnino locum obtinet Universitas libera catholica in Germania fundanda, a laica potestate independens sed sub auctoritate S. Sedis et Episcoporum immediate constituta, in qua praecipue sana philosophia christiana et scholastica tradetur, et ceterae omnes disciplinae tum super hac philosophia christiana fundantur tum ab ipsa compenetrantur. Et ratio est, quia omne malum in Germania ultimo profluit ex falsa philosophia eiusque praepotente influxu in totam vitam scientificam et practicam apud Germanos.
Sunt utique multi boni catholici, qui putent remedium contra funestos influxus ab Universitatibus publicis Germaniae promanantes exspectari posse ab ipsis Universitatibus, nempe a facultatibus theologicis catholicis e [sic] a professoribus philosophiae christianae cum his facultatibus catholicis theologicis cohaerentibus, vel etiam a professoribus laicis ceterarum facultatum in Universitatibus Germaniae, qui religionem catholicam profitentur, quorum numerum adhuc valde quidem exiguum augeri oporteat. Hanc sententiam tenent vel ipsi episcopi Germaniae, qui studia sua philosophica et theologica in Universitatibus publicis Germaniae peregerunt –, et sunt pro tempore omnes episcopi praeter tres, sc. praeter Trevirensem, Moguntinum et Fuldensem, qui sive Oeniponte sive Romae in Collegio Germanico studia absolverunt. Attamen rem profundius et sine ulla affectione consideranti patet, ab Universitatibus, quae pendeant omnino a gubernio acatholico, quarum
15
professores fere omnes sunt acatholici vel athei, exceptis paucis illis professoribus theologiae et philosophiae christianae in septem supra nominatis Universitatibus et exceptis illis paucis professoribus catholici, qui praeter hos inveniuntur, remedium efficax contra tantas calamitates revera non posse exspectari, quamvis egregium omnino studium ac fervor omnium horum professorum catholicorum in tuenda ac propugnanda religione catholica sint laudanda. Praecise haec est una ex maxime deplorandis conditionibus Germaniae, quod vel multi boni catholici non videant, quaenam sit ultima radix omnium malorum: quae radix non est nisi falsa philosophia, et sanatio in radice fieri nequit nisi per sanam philosophiam.
III.
Quod modum attinet, quo Universitas catholica, de qua sermo, fundari debeat, haec sequenda videntur:
Universitas haec debet esse prorsus independens a quolibet gubernio et immediate subecta [sic] Sanctae Sedi et Episcopis Germaniae. Ipsa instructa esse debet omnibus facultatibus seu disciplinis, quibus Universitates publicae pollent, ad hoc ut gaudeat auctoritate, dignitate, amplitudine eadem ac illae. In ipsa philosophiae christianae et scholasticae primae dari debent partes, et quidem ita, ut ceterae omnes disciplinae hoc spiritu sano philosophico efficaciter imbuantur. Ex hac
16
Universitate procedere debent viri docti, qui scriptis suis tantam apud alios viros eruditos vel atheos aestimationem nascantur, ut in gremium ipsorum professorum in Universitatibus publicis recipiantur et sic spiritum ipsarum Universitatum publicarum magis magisque corrigant, emendent, sanum efficiant. Maxime vero pro catholicis in tota eorum vita scientifica et practica haec Universitas in Germania debet esse arx fortissima contra inimicos et fons uberrimus spiritus vere catholici.
Quod locum huius Universitatis attinet, standum videtur sententiae Episcoporum Germaniae in congressu Fuldensi anni 1869 solemniter latae nec unquam revocatae, secundum quam Fulda eligebatur. Fulda quippe est centrum, ex quo christianizatio Germaniae per S. Bonifatium initium sumpsit et per monasterium ibi ab ipso Germaniae Apostolo exstructo feliciter processit. Fuldae adest sepulcrum ipsius Apostoli Germanorum. Fuldae iam ab anno 1867 conferentiae Episcoporum Germaniae unoquoque fere anno habitae sunt et habentur. Fulda est urbs ex longe maiore parte catholica et loca hanc urbem in magno circuitu circumdantia nonnisi a catholicis inhabitantur. Quae omnia certe momenta illa erant, ob quae Germaniae episcopi anno 1869 Fuldam definitive locum Universitatis 6 catholicae fundandae elegerint.
Sed quidquid sit de Fulda, absque ullo dubio haec
17
haec 7 Universitas, ut plena fruatur independentia, non debet collocari neque in civitate, in qua iam adest Universitas publica cum omnibus suis funestis emanationibus neque in loco acatholico, sed in loco, in quo tum floret religio catholica, tum vigent traditiones catholicae ab antiquis iam temporibus. -
Subsidia vero pro hac Universitate fundanda necessaria eodem, fere modo colligi potuerunt, quo antea annis 1848-1869 iam factum est, sicuti supra demonstratum est, scilicet per societates ad colligendam stipem initas, unam pro viris, alteram pro feminis una cum comitatu seu collegio administrativo ex viris et feminis sub regimine commissionis episcopalis a Summo Pontifice institutae.
Necessarium omnino videtur, ut S. Sedes huic Universitati fundandae iam a primordiis iura, quae Universitatibus publicis competunt, a gubernio concedenda seu agnoscenda curare dignetur. Qui conatus Sanctae Sedis quanquam difficillimi sane erunt obtentu, tamen non omnino sine spe apparent, quandoquidem nova constitutio reipublicae Germaniae gubernio facultatem tribuat conferendi scholis etiam privatis sub quibusdam conditionibus iura publica. Actiones, quae nunc fiunt inter S. Sedem et gubernium Germanicum de Concordato, optimam praebere videntur occasionem etiam
18
hanc rem cum gubernio tractandi. Cum regnum borussicum8 officia, quae ex bulla "De Salute animarum" circa9 Universitates in favorem catholicorum suscepit, insufficienter omnino expleverit, S. Sedes poterit aut subsidia simul et iura aut saltem iura a gubernio borussico in commodum Universitatis catholicae liberae fundandae exigere. Rationes coram gubernio ad probandam necessitatem huius Universitatis afferendae hae praecipue esse videntur: 1º Haec fuit voluntas ac desiderium episcoporum ac populi catholici ab anno 1848 usque ad annum 1869. Quae voluntas quodque desiderium iterum vehementer revixit praesertim cum 2º etiam in aliis nationibus catholici jam habeant vel habituri sint Universitates catholicas liberas, v. gr. in Washington, Lovanii, Mediolani, Varsaviae, Neapoli. Dignitas catholicorum Germaniae coram nationibus exteris hanc Universitatem expostulat.
Haec sunt, quae ex mandato Eminentiae Vestrae, consilio habito cum Rmo Dno Dre Schreiber, Rectore Seminarii Fuldensis eodemque nominato Episcopo Misniensi (Meissen), qui in materia, de qua agitur, versatissimus est, quique mecum tunc ab Eminentia Vestra ad colloquium admissus est, – fortasse aliquantulo prolixius -exponenda existimavi. Quoniam vero Conferentia Episcoporum Fuldae incipiat die 21. Augusti, opus omnino erit, ut monitio quae forte a Ssmo Dno ad Congressum Fuldensem dirigenda videbitur, aliquot diebus ante, <(saltem)>10 fortasse iam die 15. Augusti ad manus Praesidis, Emi Card. Bertram pervenerit.
Eminentiae Vestrae
in Xº addictissimus servus
+ Jos. Damianus Schmitt
Eppus. Fuld.
1Seitenzählung des Verfassers von den Editoren übernommen.
2"Universitatis liberae catholicae in Germania" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
3Hds. vom Verfasser eingefügt.
4Hds. vom Verfasser eingefügt.
5Hds. vom Verfasser eingefügt.
6Hds. vom Verfasser gestrichen.
7Hds. vom Verfasser gestrichen.
8"borussicum" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
9"bulla [...] circa" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
10Hds. vom Verfasser eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Schmidt, Joseph Damian, [Kein Betreff], Fulda vom 19. Juli 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11989, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11989. Letzter Zugriff am: 28.04.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.