Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 12747

Weimann, Robert: [Kein Betreff]. Tütz, 28. November 1922

Orator Guilelmus Rolbietzki operarius, sicuti refert eius parochus, non versatur in extrema necessitate, sed in communi sicut et ceteri homines huius districtus. Si opus erit, adiuvabitur a parocho.
Si petitio eius respiceretur, timendum est, ne et alii permulti petitionibus Romam se convertant. Quapropter una quidem sententia oratori suadendum est, ut adeat parochum aut Ordinarium suum.
Inopia hacce in regione maxima est nec habemus, unde [Vorsilbe unlesbar]-prendum sit diminuto, immo nullo valore pecuniae Germanicae.
Eleemosyna aliqua valde desideratur.
Robertus Weimann,
delegatus Archieppi Gnesn. et Poman.
praelatus. Domest. S. S. 
Empfohlene Zitierweise:
Weimann, Robert, [Kein Betreff], Tütz vom 28. November 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12747, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12747. Letzter Zugriff am: 24.10.2020.
Online seit 31.07.2013