Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 13680
Mutz, Franz Xaver an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 06. April 1923

Mandatum de die 15. Martii h. a. exsequentes libellumque a familia Haertl in Aach Sanctitati Suae exhibitum nobisque transmissum reddentes, audito quoque parocho proprio petenti referimus deditissime quae sequuntur:
Familia, cui nomen "Härtl", in parochia Aach teste ipso parocho ne existit quidem. Libellus, de quo agitur, exhibitus esse videtur a muliere quadam, cui nomen "Lina Härtel", quae cum vidui cuiusdam rem domesticam gereret, propter furtum callidissime factum a cognitura publica Constantiensi nuper comprehensa est.
Hanc mulierculam prorsus indignissimam esse putamus, quae a Sanctitate Sua adiuvetur.
De mandato:
Mutz
Empfohlene Zitierweise:
Mutz, Franz Xaver an Pacelli, Eugenio vom 06. April 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13680, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13680. Letzter Zugriff am: 13.11.2019.
Online seit 23.07.2014