Dokument-Nr. 13701
Mutz, Franz XaverVögtle, Joseph an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 22. Januar 1923

Nuntiaturae Apostolicae in München.
Libellum a Francisco Irle die 28. Octobris anni 1922 Sanctitati Suae exhibitum nobisque transmissum reddentes, deditissime referimus, quae sequuntur:
Cum praeses Societatis Mercatorum atque Officialium catholicorum, cui nomen "Fidelitas" Karlsruhensis, per decanum eiusdem urbis iam die 19. Octobris 1921 libellum nobis proposuisset, quo oravit, ut pro Friderico Georgio Mueller directore a Sancta Sede gratiam aliquam nempe "Crucem pro ecclesia et pontifice" impetraremus, Excellentia Sua Reverendissimus Archiepiscopus iam die 4. Novembris 1921 libellum lingua latina confectum causisque accurate firmatum preces societatis supra memoratae adiuvans Sanctitati Suae exhibendum Romam misit. Cum autem ad hunc libellum, cuius exemplar addimus, usque hodie responsum non acceperimus, enixe oramus, ut res, de qua agitur, in quantum fieri poterit, acceleretur atque ad finem felicem deducatur.
De mandato
Mutz
Dr. Vögtle
Empfohlene Zitierweise
Mutz, Franz Xaver an Pacelli, Eugenio vom 22. Januar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13701, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13701. Letzter Zugriff am: 03.05.2024.
Online seit 23.07.2014.