Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 15879

De Lai, Gaetano: Formula II. Facultates quinquennales pro Rev. mis Ordinariis regionum Europae, Italia et Russia exceptis, 17. März 1922

Revmi Ordinarii locorum eo anno, quo Summo Pontifici "Relatio dioecesana" fieri debet ad normam can. 340 § 2 – etiam in casu quo propter recenter adeptam possessionem dioecesis dispensatus Episcopus fuerit ab exhibenda Relatione, – possunt a respectivis SS. Congregationibus facultates quae sequuntur impetrare; salvis clausulis in rescriptis quoad usum facultatum adpositis.
Pro prima vice memoratas facultates impetrare poterunt etiam extra tempus praescriptum, duraturas tamen dumtaxat usque ad annum "Relation e s dioecesane" proxime futurum.
Datum Roame, ex Aedibus S. Congregationis Consistorialis, die 17 Martii 1922.
+ C. Card. De Lai Ep. Sab.
Secretarius.

I. – A S. Congregatione S. Officii:
Permittendi sacerdotibus et laicis ad tempus, et sub diversis clausulis pro casuum et circumstantiarum diversitate adiiciendis, lectionem librorum prohibitorum, exceptis semper operibus de obscenis ex professo tractantibus.
2.º Tantum pro regionibus ubi catholici acatholicis permixti vivunt, exceptis proinde Gallia, Hispania et Lusitania: – Dispen-
24v
sandi in mixtis nuptiis super impedimento mixtae religionis vel disparitatis cultus cum clausulis, limitationibus et instructionibus pro casuum et locorum diversitate adiiciendis.

II. – A S. Congregatione de disciplina Sacramentorum:
Excipi u ntur ab indulto sequenti u m facultatum Helvetia, Gallia, Hispania, Lusitania et Belgium:
1.º Dispensandi iusta et rationabili ex causa super matrimonialibus impedimentis minoris gradus quae in Can. 1042 recensentur, nec non super impedimentis impedientibus de quibus in Can. 1058 ad effectum tantum matrimonium contrahendi.
2.º Dispensandi ex gravi urgentique causa quoties periculum sit in mora et matrimonium nequat differri usque dum dispensatio a Sancta Sede obtineatur super impedimentis maioris gradus infra recensitis:
a) consaguinitatis in secundo aut in tertio cum primo mixtis, dummodo nullum exinde scandalum aut admiratio exoriatur;
b) consaguinitatis in secundo lineae collateralis gradu;
c) affinitatis in primo linea collateralis gradu aequali vel mixto cum secundo;
d) publicae honestatis in primo gradu, dummodo nullum subsit dubium quod coniux esse possit proles ab altero contrahentium genita.
3.º Dispensandi tempore et in actu Sacrae Pastoralis Visitationis aut Sacrarum Missionum, et non ultra, super omnibus matrimonialibus impedimentis supra memoratis cum iis qui in concubinatu vivere reperiuntur.
4.º Sanandi in radice matrimonia nulliter contracta ob aliquod ex impedimentis minoris gradus si magnum adsit incommodum requirenti a parte ignara impedimenti renovationem consensus, dummodo tamen prior consensus perseveret et absit periculum divortii; monita tamen parte conscia impedimenti de effectu huius sanationis et debita facta adnotatione in libro matrimoniorum.
25r
III. – A S. Congregatione Concilii:
1.º Reducendi per quinquennium, ob diminutionem redituum, perpetua missarum onera ad rationem eleemosynae in dioecesi legitime vigentis, quoties nemo sit qui de iure teneatur et utiliter cogi queat ad eleemosynae augmentum, et sub lege ut de missarum ita reductarum satisfactione a singulis celebrantibus Curia dioecesana quovis anno legitime doceatur.
2.º Transferendi per quinquennium intra fines dioecesis onera missarum in dies, ecclesias vel altaria alia a fundatione statuta, dummodo adsit vera necessitas nec divinus cultus idcirco minuatur aut populi commoditati praeiudicium inferatur, exceptis tamen legatis quae in certis locis adimpleri facile possunt per eleemosynae augmentum, et cauto ut de translatarum missarum satisfactione quovis anno Curia dioecesana a singulis celebrantibus legitime doceatur.
3.º Transferendi per quinquennium exuberantia missarum onera etiam extra dioecesim, cauto tamen ut quam maximus missarum numerus intra fines dioecesis celebretur atque adamussim serventur praescripta Codicis iuris canonici circa cautelas adhibendas in missis committendis.

IV. – A S. Congregatione Religiosorum:
1.º Facultas dispensandi super illegitimate natalium ad ingrediendum in Religionem, quatenus a Constitionibus Instituti requiratur, dummodo non agatur de prole sacrilego commercio orta, ad petitionem Superiorum, et dispensati ad munia maiora ne eligantur iuxta praescriptum Can. 504.
2.º Facultas permittendi celebrationem trium Missarum de ritu in nocte Nativitatis D. N. I. C. in ecclesiis religiosorum non comprehensis in can. 821 § 3, cum facultate pro adstantibus ad S. Synaxim accedendi, ita tamen ut dictae tres Missae ab uno eodemque Sacerdote celebrentur.
3.º Facultas dispensandi super aetatis excessu pro admittendis ad habitum religiosum, quatenus a Constitutionibus Instituti re-
25v
quiratur, audita in singulis casibus Superiorissa Generali vel Provinciali atque praevio eorum consensu et respectivi Consilii, dummodo postulantes aetatem 40 annuorum ne excessirint et polleant coeteris qualitatibus requisitis.
4.º Facultas dispensandi super defectu aetatis canonicae ad S. Ordinem Presbyteratus, non ultra … menses, etiam pro Religiosis exemptis, dummodo a suis Superioribus litteras dimissoriales acceperint et quatenus ordinandi ceteras qualitates habeant a SS. Canonibus requisitas et praesertim curriculum theologicum expleverint ad normam Canonis 976,2 Codicis I. C.
5.º Facultas dispensandi super dotis defectu cum Monialibus et Sororibus in toto vel in parte, dummodo status oeconomicus Instituti detrimentum ne patiatur, et postulantes talibus sint praeditae qualitatibus, ut eas magnae utilitati Instituto fore certa spes habeatur.
6.º Facultas confirmandi Confessarium ad quartum et quintum triennium, dummodo maioris partis Religiosarum, convocatis etiam iis, quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, consensus capitulariter ac per secreta suffragia praestrandus, prius accedat, proviso pro dissentientibus, si quae sint ac velint.
7.º Facultas permittendi celebrationem SS. Missae Sacrificium Feria V in Coena Domini, facta licentia personis habitualiter in Communitate commorantibus sese reficiendi S. Synaxi, etiam ad adimplendum praeceptum paschale.
8.º Facultas permittendi Monialibus descensum in Ecclesiam, ut ipsae eam maiori sollertia mundare et decorare possint, exeuntibus prius ab Ecclesia extraneis omnibus, non exceptis ipsis Confessario et Monasterio inservientibus et extra Claustra degentibus, portae illius claudantur et claves Superiorissae tradantur, Moniales vero semper binae sint et porta per quam aditus interior ad Ecclesiam patet, duplici clavi claudatur, quarum una a Superiorissa, altera a Sanctimoniali ad Ordinario deputanda custodiatur et non aperiatur nisi in casibus enunciatis et cum praescriptis cautelis.
9.º Facultas permittendi Monialibus egressum e claustris ur-
26r
gente casu operationis chirurgicae subeundae, quamvis non secumferat periculum mortis imminentis aut gravissimi mali, per tempus stricte necessarium, praescriptis debitis cautelis.

V. – A S. Congregatione Rituum:
1º. Deputandi vicarium generalem vel alium sacerdotem in aliqua ecclesiastica dignitate constitutum ad altaria fixa et portatilia consecranda, servato ritu et forma Pontificalis romani.
2.º Deputandi sacerdotes, si fieri potest, in aliqua ecclesiastica dignitate constitutos ad altaria fixa et portatilia execrata consecranda, adhibita formula breviori B  pro casibus can. 1200 § 2. Cod. I. C; dum in casu can. 1200 § 1. iam indulta fuit per ipsum canonem facultas et adhibenda est formula A.
3.° Deputandi vicarium generalem vel alium sacerdotem in aliqua ecclesiastica dignitate constitutum, ad consecrandos calices et patenas, servato ritu et forma Pontificalis Romani.
4.º Quando in Missa Hebdomadae Maioris dicitur Passio, pro sacerdotibus, qui binas Missas, ex speciali Indulto Apostolico obtinendo, celebrant, legendi in una Missa tantum ex P assione postremam partem (Altera autem die etc.), praemissis Munda cor meum etc. – Sequentia sancti Evangelii secundum (Matthaeum).
5.º Benedicendi obiecta pietatis, signo crucis (pro Episcopo seu Ordinario) servatis ritibus ab Ecclesia praescriptis. Occasione tamen visitationis pastoralis et quando multi petunt, et plura ac varia exhibent eiusmodi obiecta benedicendo, saepe etiam cum diversis formulis; hisce in casibus permittitur unica et brevis formula ab Episcopo seu Ordinario recitanda, dum fit signum crucis super obiecta; nempe: "Benedicat haec omnia Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Amen".
6.º Celebrandi Missam de Requie lectam semel in Hebdomada ab Episcopo seu Ordinario in proprio Oratorio.

VI. – A S. Poenitentiaria:
1.º Absolvendi quoscumque poenitentes (exceptis haereticis haeresim inter fideles e proposito disseminantibus) a quibusvis cen-
26v
suris et poenis ecclesiasticis ob haereses tam nemine audiente vel advertende quam coram aliis externatas incursis; postquam tamen poenitens, magistros ex professo haereticalis doctrinae, si quos noverit, ac personas ecclesiasticas et religiosas, si quas hac in re complices habuerit, prout de iure, denunciaverit; et quatenus ob iustas causas huiusmodi denunciatio ante absolutionem peragi nequeat, facta ab eo seria promissione denunciationem ipsam peragendi cum primum et quo meliori modo fieri poterit, et postquam in singulis casibus haereses coram absolvente secrete abiuraverit; iniuncta pro modo excessum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacramentorum, et obligatione se retractandi apud personas coram quibus haereses manifestavit, atque illata scandala reparandi.
2.º Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui libros apostatarum haereticorum aut schismaticorum, apostasiam, haresim aut schisma propugnantes, aliosve per Apostolicas Litteras nominatim prohibitos defenderint aut scienter sine debita licentia legerint vel retinuerint; iniuncta congrua poenitentia salutari ac firma obligatione supradictos libros, quantum fieri poterit, ante absolutionem, destruendi vel Ordinario aut confessario tradendi.
3.º Absolvendi a censuris eos qui impediverint directe vel indirecte exercitium iurisdictionis ecclesiasticae sive interni sive externi fori, ad hoc recurrentes ad quamlibet laicalem potestatem.
4.º Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis circa duellum statutis, in casibus dumtaxat ad forum externum non deductis; iniuncta gravi poenitentia salutari, et aliis iniunctis, quae fuerint de iure iniugenda.
5.º Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui nomen dederint sectae massonicae, aliisque eiusdem generis associationibus, quae contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur; ita tamen ut a respectiva secta vel associatione omnino se separent eamque abiurent denuncient, iuxta can. 2336 § 2, personas ecclesiasticas et religiosas, si quas eidem adscriptas noverint; libros, manuscripta ac signa eamdem transmittenda aut saltem, si iustae gravesque causae id postulent, destruenda; iniuncta pro
27r
modo culparum gravi poenitentia salutari cum frequentatione sacramentalis confessione et obligatione illata scandala reparandi.
6.º Absolvendi a censuris et poenis ecclesiasticis eos qui clausuram Regularium utriumsque sexus sine legitima licentia ingressi fuerint, necnon qui eos introduxerint vel admiserint; dummodo tamen id factum non fuerit ad finem utcumque graviter criminosum, etiam effectu non secuto, nec ad externum forum deductum; congrua pro modo culpae ponitentia salutari iniuncta.
7.º Dispensandi ad petendum debitum coniugale cum transgressore voti castitatis perfectae et perpetuae, privatim post completum XVIII aetatis annum emissi, qui matrimonium cum dicto voto contraxerit, huiusmodi poenitentem monendo, ipsum ad idem votum servandum teneri tam extra licitum matrimonii usum quam si coniugi supervixerit.
8.º Dispensandi super occulto criminis impedimento, dummodo sit absque ulla machinatione, et agatur de matrimonio iam contracto; monitis putatis coniugibus de necessaria consensus secreta renovatione, ac iniuncta gravi et diuturna poenitentia salutari.
Item dispensandi super eodem occulto impedimento, dummodo pariter sit absque ulla machinatione, etiam in matrimoniis contrahendis; iniuncta gravi et diuturna poenitentia salutari.
Empfohlene Zitierweise:
De Lai, Gaetano, Formula II. Facultates quinquennales pro Rev. mis Ordinariis regionum Europae, Italia et Russia exceptis vom 17. März 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15879, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15879. Letzter Zugriff am: 18.04.2021.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 18.09.2015