Dokument-Nr. 16557

Muckle, Matthäus: [Kein Betreff]. Leipferdingen, 31. März 1924

Adomodum reverenda
Secreteria [sic] di Stato
di Sua Santita [sic]!
Supradictus Albertus Maria Theodorus Kühl, cum quondam Romae apud fratres St. Johannis a Deo, fatebenefratelli, versatus nunc in domo mea parochiali suam degeat vitam verbis eius pauca addere infrascripto liceat.
Uxor Alberti M. Theodori Kuehl, Alphonsa Kuehl nata Kirner consanguinea mea erat; qua de causa ego et soror mea, meaque mater eos sine domicilio errantes in domum parochialem recepimus. Ad suos se conferre consanguineos nolebant, quia haeresi Lutheri adhaererent, de qua Albertus Romae Deo adiuvante evaserat, fidem Catholicam professus apud fatebenefratelli. Albertus M. Theodor Kuehl, Romae vivens, fratribus St. Johanis [sic] a Deo e patrimonio suo argentum saepius dabat mutuum. Cum argentum hoc in Summam 100.0001 Lire concrevissent, Ordinis St. Johannis generalis Cassiano Maria Gasser2 per Hypothecam in casam de divina providentia, Neptuno, pecuniarum3 securitatem ultro fecit Alberto Kuehl Divina providentia autem revera Alberto seni benignissime favens dirigere rem dignata est, ut casa Neptuno tempore belli in manus Sanctitatis Suae Pii XI., Papae perveniret. Ad tempus Alberti4
3v
Kuehl patrimonium, quod habebat in sua patria Schlave (Pommerania-Borussia) per destructionem argenti in Germania omnino exstinctum est, superest autem ei argentum apud Patrem Christianorum Romae et de reditibus huius argenti ad vitam necessaria ei praebetur.
Benignitati et benevolentiae vestrae causam Alberti Kuehl e corde commendans et pro labore vestra agens gratias
Secreteria di Stato
di Sua Santita
maneo
addictissimus
Matthias Muckle, parochus
1"Summam 100.000" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
2"Cassiano Maria Gasser" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
3"Hypothecam ... pecuniarum" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
4 "Pii ... Alberti" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Muckle, Matthäus, [Kein Betreff], Leipferdingen vom 31. März 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16557, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16557. Letzter Zugriff am: 27.04.2024.
Online seit 18.09.2015.