Dokument-Nr. 1752
Hähling von Lanzenauer, Heinrich Maria Friedrich an [Pius XI.]
Paderborn, 04. November 1922

Beatissime Pater!
Apostolica Sedes abhinc duobus ante annis indultum nobis pro componendis Missarum stipendiis dedit; rescripti illius gratiosissimi exemplar hisce litteris supplicibus adiungimus. Cum tempore indulti praelaudati eleemosyna 25 marcarum largior appellari posset, hodie taxa synodali iam quinquaginta marcae pro stipendio unius missae lectae praescribuntur; et taxa illa minuto valore monetae nostrae de trimestri in trimestre augebitur. Sed Societati Bonifatianae onus incumbit gravissimum, ut presbyteros in medio haereticorum munere suo arduo fungentes sustentemus vel saltem eis opem feramus. Qui presbyteri vere et iuste pauperrimi dicendi sunt; certa enim beneficia non habent neque Episcopi ipsi egestate et angustiis pressi eos sufficienter sustentare valent. Presbyteri et Episcopi rursus atque iterum auxilium nostrum implorant.
Beatissime Pater qui nuper per Litteras Apostolicas d. d. 15 Junii 1922 societatem nostram et opera in animarum salutem per Dei auxilium feliciter peracta benignissime laudasti, concedas nobis facultatem Missarum eleemosynas nobis a fidelibus oblatas ita componere, ut una stips valore eleemosynae in America Septemtrionali
67v
usualis et vigentis, unius scilicet Dollar exaequet. Nam valor istius monetae constans est et tale stipendium praesbyteris egentibus vere auxilium afferet. Quae stipendia sic composita inprimis presbyteris in dispersione positis dabimus, sed liceat etiam nobis aliquoties aliis presbyteris per istas eleemosynas succurrere.
Et Deus.
Sanctitatis Vestrae
obedientissima Societas Sancti Bonifatii
+ Henrichus von Haehling
Episcopus Delcensis necnon Auxiliarius Paderbornensis.
Empfohlene Zitierweise
Hähling von Lanzenauer, Heinrich Maria Friedrich an [PiusXI.] vom 04. November 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 1752, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/1752. Letzter Zugriff am: 28.04.2024.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 24.10.2013.