Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 18944
Bertram, Adolf Johannes an Sanz de Samper y Campuzano, Riccardo
Breslau, 05. Dezember 1927

Copia
Excellentissime ac Revdme Domine!
Literis honoratissimis d. d. 26. Octobris h. a. nr. 487 Excellentia Vestra Revdma postulavit, ut Dnum Franciscum Semer in Berlin moveam ad restituendum documentum, quo annumeratus est, inter Camerarios Secretos di Spada e Cappa. Huic postulationi obsequens, petii Sacerdotem quendam Berolinensium rerum peritissimum, qui etiam ex parte Excellentissimi Domini Nuntii Apostolici praecipua confidentia gaudet, ut cum Francisco Semer oretenus de hac re tractaret. Cuius colloquii hic est exitus.
Franciscus Semer documentum supradictum restituere non vult. Paratus esset ad resignanadum honori Camerarii, si fieri posset absque laesione honoris et absque gravissimis damnis. Hoc impossibile esse. Nam quum approbria ab inimicis sparsa fundamento careant, certe fore, ut resignatio seu nominis sui in elencho extinctio hostibus suis aptatissimam daret novam ansam
304v
ad inducendam ruinam sui honoris, publicae confidentiae et suae quoque materialis existentiae.
Asserit se jam ex alia causa subjecisse se judicio arbitrorum probatorum et peritorum, qui approbriorum examine peracto declarassent, nullam honori ipsius inhaerere maculam.
Asserit se etiam nunc esse paratum ad se subjiciendum arbritrio [sic] probatorum ac juris peritorum arbitrorum. Si causa non discussa nomen ipsius ex serie Camerariorum exstingeretur [sic], hoc inimicis suis non ignotum maneret, sed fanaticos hostes suos triumphando hanc occasionem avide arrepturos esse tum ad ejus ruinam inducendam tum ad approbria gravissima contra Sanctam Sedem spargendo ob ingratitudinem.
Haec relata refero.
Addenda esse mihi videntur sequentia.
Verum est Franciscum Semer jam diu esse expositum insidiis inimicorum, qui ejus ruinam procurare incessanter student.
Verum est eum optime esse meritum de acquisitione domus omnino dignae pro Nuntiatura
305r
Berolinensi, quae acquisitio sine ejus laudabilissimo labore et etiam subsidio vix tam facile possibilis fuisset.
Verum est, fore, ut publica opinio post nominis ejus extinctionem acceptaret hanc conclusionem: si crimina ejus coram Sancta Sede probata non fuissent, certe Sancta Sede virum tam bene de Nuntiatura meritum non degradatione mulctasset.
Haec quae scripsi, non proveniunt ex conniventia quadam erga praedictum virum, cum quo jam ex pluribus annis nullam omnino habui communicationem, sed unice sp 1 scripta sunt ad accuratius describendam difficiliorem hujus causae situationem.
Summa cum aestimatione permaneo esse
Excellentiae Vestrae
obsequiossimus servus
(fir.) A. Card. Bertram
1Hds. von Bertram gestrichen.
Empfohlene Zitierweise:
Bertram, Adolf Johannes an Sanz de Samper y Campuzano, Riccardo vom 05. Dezember 1927 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18944, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18944. Letzter Zugriff am: 13.11.2019.
Online seit 25.02.2019