Dokument-Nr. 19247
Bisleti, GaetanoSinibaldi, Giacomo an [Deutscher Episkopat]
Rom, 08. November 1926

Illme et Revme Domine,
Ad regnum Jesu Christi, Servatoris nostri, in terris instaurandum, nulla res plus confert, ex ipso divino instituto, quam eximia Sacerdotalis Ordinis sanctitas et doctrina. "Causae profecto graves, et omnium aetatum communes, decora virtutum multa et magna in Sacerdotibus postulant: veruntamen nostra haec aetas plura quoque et maiora admodum flagitat" (Leo XIII, Enc. Etsi nos 15 febr. 1882).
Cum autem idonei Altaris ministri et studiosi animarum curatores nequeant evadere nisi qui, in sacris Seminariorum septis adolescentes, ad omnem virtutis et scientiae decorem rite instituantur, Sancta Sedes Apostolica sapientissimas edidit leges de hujusmodi Institutis, quorum cum statu ipsa Ecclesiae fortuna coniungitur maxime.
Nos quidem omnia, quae de hac re statuta sunt, ab omnibus, quorum interest, religiose servari confidimus; sed unum est maximi momenti et ponderis, quod universos Sacrorum Antistites diligenter attendere percupimus, idque spectat ad rationem seu methodum christianae doctrinae tradendae.
Canone 1365, § 3, Iuris Canonici praescribitur ut in Cursu theologico, qui saltem integro quadriennio debet contineri, "habeantur etiam lectiones de Theologia pastorali, additis practicis exercitationibus praesertim de ratione tradendi pueris aliisque Catechismum".
Quam congruenter quamque necessario haec praecipiantur, facile intelliget quisquis animadvertit officium docendi christianam plebem, quo tenentur sacerdotes omnes, praesertim curiones, omnium officiorum primum esse et maximum: ex eius enim observatione aut neglectu salus vel ruina animarum magna ex parte pendet. Apertum notumque est gravissimum Benedicti XIV, sapientissimi Pontificis effatum: Illud affirmamus magnam eorum partem, qui aeternis suppliciis damnantur, eam calamitatem perpetuo subire ob ignoran-
2v
tiam mysteriorum fidei, quae scire et credere necessario debent, ut inter electos cooptentur" (Inst. XXVI, 18).
Hinc, ex Iuris Canonici praescripto, debet parochus, ut gravissimum impleat officium suum de catechetica populi christiani institutione, pueros ad sacramenta Poenitentiae, Confirmationis et Eucharistiae rite suscipienda praeparare, eosque, postquam primum Sancta de altari libaverint, uberius ac perfectius excolere, item fidelibus adultis catechismum, sermone ad eorum captum accommodato, explicare. (Can. 1329-32).
Huiusmodi autem officio ceteros Presbyteros, atque etiam clericos, teneri, constat ex sequenti: "Presbyteri aliique clerici, nullo legitimo impedimento detenti, proprio parocho in hoc sanctissimo opere adiutores sunto, etiam sub poenis ab Ordinario infligendis". (Can. 1333, § 2).
At, cum rudium praesertim et imperitorum institutio de rebus altissimis, sermone ad eorum captum accommodato, res sit perdifficilis aeque ac pernecessaria, ideo ad tantum opus diuturna ac prorsus diligens adhibenda est praeparatio. Haec fieri debet in Sacris Seminariis: ad hoc enim sunt ipsa constituta. Ut autem munus docendi christianum populum rite et fructuose quis obeat, non sufficit praeparatio doctrinalis, quae in veritatum tradendarum cognitione versatur quaeque fit per studium Sacrae Theologiae, praesertim dogmaticae, sed requiritur etiam illa quae dicitur didascalica, ad modum pertinens quo veritates tradi debent, eaque fit tum per congrua praecepta tum per practicas exercitationes.
Ad rem Summus Pontifex Pius X in memorabili Enciclica Acerbo nimis (15 apr. 1905): "Facilius longe est reperire oratorem, qui copiose dicat ac splendide, quam catechistam, qui praeceptionem habeat ex omni parte laudabilem. Quamcumque igitur facilitatem cogitandi et loquendi quis a natura sit nactus, hoc probe teneat, numquam se de christiana doctrina ad pueros vel ad populum cum animi fructu esse dicturum, nisi multa commentatione paratum atque expeditum. Falluntur sane qui plebis imperitia ac tarditate fisi, hac in re negli-
3r
gentius agere se posse autumant. E contrario, quo quis rudiores nactus sit auditores, eo maiore studio ac diligentia utatur oportet, ut sublimissimas veritates, adeo a vulgari intelligentia remotas, ad obtusiorem imperitorum aciem accommodet, quibus aeque ac sapientibus, ad aeternam beatitudinem adipiscendam sunt necessariae".
Quae cum ita sint, Amplitudinem Tuam enixe rogamus ut hoc Iuris Canonici praeceptum vehementer urgeas operamque des ut in Seminario tuo impense excolatur disciplina catechetica; quam obrem magister Theologiae pastoralis praelectiones de ratione doctrinae christianae tradendae frequentes habeat, et clerici ipsi ad tantum opus sese practice exerceant, sive in Seminario, sive in Ecclesiis, prout prudentia suaserit.
Haec sunt, Amplissime Praesul, quae ad Te, sicut ad ceteros Sacrorum Antistites, habuimus hac de re scribere. Placet litteras nostras absolvere verbis, quibus summus Pontifex Leo XIII Epicopos Peruviae simili in causa hortabatur: "Haec si praestabitis, et Clerus florebit honore suo, et Ecclesiae laus manebit, quae semper optimorum studiorum fautrix et altrix est habita vereque habenda est. Vobis praeterea idonei homines praesto erunt, qui, vocati in partem ministerii vestri, magno vobis erudiendis populis pietatique fovendae usui futuri sint et adiumento". (Breve Inter graves, 1 maii 1894).
Interim Deum, benignum bonorum omnium Largitorem, humiliter adprecamur ut Te cunctosque fideles, pastorali sollicitudini tuae concreditos, uberrimis caelestis gratiae auxiliis munerari dignetur.
Amplitudini Tuae
addictissimus in Domino
Caietanus Card. Bisleti, Praefectus
+ Jacobus Sinibaldi, Episc. Tiberien., Secretarius
Bisleti fügte dem Nuntiaturbericht 17 Exemplare des Rundschreibens bei.
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano an [Deutscher Episkopat] vom 08. November 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19247, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19247. Letzter Zugriff am: 26.04.2024.
Online seit 25.02.2019.