Dokument-Nr. 20190
Merry del Val, Raffaele an [Deutscher Episkopat]
[Rom], 11. April 1927

Eme ac Revme Domine Mi Obsme.
Suprema haec Sacra Congregatio, cui cura incumbit depositum Fidei conservandi integrum et tuendi, magnga quidem cum sollicitudine animadvertens opiniones quasdam motusque animorum doctrinae catholicae contrarios quotidie magis in Germania invalescere, sanctissimo officio suo ne desit, grave periculum, quod inde in Christi fideles imminet, denuntiat.
Etenim die 9 Octobris 1918 publice instituta est 'Unio Altae-Ecclesiae = Hochkirchliche Vereinigung', ex qua paulo post ortum duxit Altum-ecclesiasticum-oecumenicum Foedus = Hochkirchlichökumenischer Bund promovendae, ut aiunt, 'unioni' trium praecipuarum confessionum, quae nomine christiano gloriantur, nempe Romanae (catholicae), Evangelicae (protestanticae) et Orientalis (schismaticae); eiusque unionis quasi quoddam vinculum volunt esse antiquam quinque priorum saeculorum fidem, eam tamen secundum ipsorum placita acceptam.
Ex quo patet falsas illas assertiones, immo haereses consequi: prioribus quinque saeculis primatum iurisdictionis Romani Pontificis agnitum non esse;
tamquam futiles disceptationes considerandas esse controversias dogmaticas, etiamsi oecumenicis conciliis, vel solemnibus S. Sedis documentis, aut magisterio Ecclesiae ordinario definitive solutae sint ;
Ecclesiam Christi post priora saecula et unam et unicam esse desiisse, easque eius proprietatis nunc tandem ex conventione omnium qui christianum nomen sibi vindicant reparandas esse;
Romanum Pontificem neque Petri, Principis Apostolorum, legitimum successorem, neque Iesu Christi in terris Vicarium esse, ideoque iurisdictionis primatum, qui vere proprieque dicitur, ab ipso divino Ecclesiae Conditore minime accepisse;
Sanctam Ecclesiam Apostolicam Romanam a vera Fide primigenia, quam ipsa multipliciter immutaverit et corruperit, defecisse.
Hi sane tam manifesti tamque perniciosi errores per se catholicos omnes deterrere debuissent ne huiusmodi Unioni quidquam adiumenti afferrent aut quoquam modo faverent; sed contra factum est: nam ex Commentario ipsius Unionis periodico 'Una Sancta' aliisque publicis significationibus colligitur, aliquot Sacerdotes e clero tum saeculari tum regulari, cum sanae doctrinae iactura, 'Altae-oecumenicae-Ecclesiae, quae dicitur, id est, Hoch-oekumenische-Kirche' suffragari atque eius Commentarii conscribendi, cui titulus 'Una Sancta', esse participes.
Itaque, ut alias alibi similibus causis, sic apud vos isti negolio, tanti momenti, Suprema Sacra Congregatio suum ducit intervenire et Eminentiam Tuam rogare attendat animum ad praesentissimum periculum quod ab ista Alta-oecumenica-Ecclesia nostris ingruit. Ea quidem nondum fortasse ita late diffusa est neque ita multum habet roboris; at, si libere inter catholicos serpere sinitur, fieri non potest quin, vel falsa principa disseminando, vel dogmata catholica obscurando et confundendo, fidelibus de grege Iesu Christi multa inferat detrimenta. Eo igitur quod Sacra haec Congregatio die 4 Iulii 1919 edidit decretum:
'In generali consessu Suprema Sacra Congregationis Sancti Officii, habito feria IV, 2 iulii 1919, proposito dubio: 'Utrum instructiones huius eiusdem Supremae Sacrae Congregationis, latae die 16 septembris 1864, circa participationem catholicorum cuidam societati Londini erectae ad procurandam, ut aiebant, christianitatis unitatem, applicandae sint, et a fidelibus servandae etiam quoad eorundem participationem conventibus quibuscumque, comitiisque publicis vel privatis ab acatholicis indictis, qui finem sibi praestituunt unionem procurandi omnium coetuum christianorum nomen sibi vindicantium'; Emi ac Revmi Dni Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Generales respondendum mandarunt: 'Affirmative, et iterum evulgandas esse in ephemeride officiali Sanctae Sedis supra memoratas litteras, una cum aliis ad quosdam Puseistas anglicos datis die 8 novembris 1865'.
SSmus D. N. D. Benedictus Div. Prov. Papa XV sequenti feria V, die 3 eiusdem mensis et anni, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. O. impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem approbare et confirmare dignatus est. Contrariis quibuscumque non obstantibus.
'Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 4 iulii 1919.'
Congruenter huic decreto et rei gravitati Suprema haec Sacra Congregatio exoptat ut Eminentia Tua pro eo quo flagrat studio salutis animarum omnem operam diligentiamque conferat:
a) ad fideles et maxime sacerdotes muniendos contra plus minusve opertas haereses et subdolas Altae-oecumenicae-Ecclesiae machinationes;
b) ad impediendum omnio ne catholici eidem quoquo modo faveant aut in ipsius Commentario periodico 'Una Sancta' quidquam de suis scriptis evulgent, sacerdotibus illis, vel saecularibus vel regularibus, qui quoque modo illam adhuc adiuverint, graviter monitis iussisque abstinere in posterum a quolibet eidem adiumento praestando.
Eminentia autem Tua enixe rogatur ut has litteras cum Clero fidelibusque Sibi commissis communicet atque eos de hac re doceat moneatque.
Denique sciat pergratum fore, si Supremam hanc Sacram Congregationem, quas edere praescriptiones iudicaverit et quem exitum illae habuerint, quamprimum certiorem faciet.
Quae dum Eminentiae Tuae significo, impensam Tibi observantiam obtestor ac manus humillime deosculor
Eminentiae Tuae Revmae
Addictissimus
Empfohlene Zitierweise
Merry del Val, Raffaele an [Deutscher Episkopat] vom 11. April 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20190, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20190. Letzter Zugriff am: 26.04.2024.
Online seit 25.02.2019.