Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 2922
Cieplak, Johann Baptist an Rantzan, Nicodemus
Petrograd, 11. August 1915

Salutem in Domino.
Supplendo litteras Nostras die 17 Julii N. 3606 a c. datas, per praesentes, pro casu, si e Tuo decanatu, ob belli praesentis eventus omnino impossibilis fiat recursus ad Ordinarium, has facultates speciales Tibi concedimus, durante praefata impossibilitate valituras, vide licet:
1) Admittendi in ecclesiis decanatus Tui ad sacra peragenda, etiam ad excipiendas fidelium confessiones, sacerdotes ex aliis dioecesibus, dummodo constet de eorum sacerdotio et immunitate a censuris.
2) Absolvendi omnes fideles ab omnibus casibus reservatis exceptis sub N.N. 2 et 5 in generali archidioecesana approbatione expressis.
3) Dispensandi in casu necessitatis super observatione ieiunii et abstinentiae, etiam cum tota parochia.
4) Dispensandi intra limites decanatus Tui super bannorum proclamationibus, mixta religione, – servatis consuetis clausulis, – et tempore vetito, facta de sic concessa dispensatione opportuna mentione in actu metrico-civili.
5) Communicandi facultates praedictas aliis sacerdotibus decana-
32v
tus Tui, in casu tantum verae necessitatis.
6) Dispensandi intra limites decanatus Tui ex rationabili causa in impedimentis: consanguinitatis et affinitatis in tertio et quarto gradu simplici et mixto; super impedimento publicae honestatis ex sponsalibus proveniente; super impedimento criminis neutro machinante; super impedimento cognationis spiritualis praeterquam inter levantem et levatum, baptizantem et baptizatum, – facta semper in casu sic concessae dispensationis in actu metrico-civili mentione praesentis Nostrae dispositionis.
7) Benedicendi et reconciliandi ecclesia set coemeteria, itemque benedicendi campanas in usum sacrum.
8) Approbationes pro excipiendis confessionibus ab Ordinariatu concessae, itemque maiores facultates, etiamsi expirent, pro validis habendae sunt, si impossibile sit pro novis obtinendis ad Ordinariatum recurrere, attamen durante nonnisi praefata impossibilitate Ordinarium adeundi.
Ep.
Secretarius.
Empfohlene Zitierweise:
Cieplak, Johann Baptist an Rantzan, Nicodemus vom 11. August 1915 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2922, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2922. Letzter Zugriff am: 09.12.2019.
Online seit 17.06.2011