Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 2942
Sebastian, Ludwig an Pacelli, Eugenio
Speyer, 07. August 1923

Excellentissime et Reverendissime Domine Domine!
Insigne Excellentiae Vestrae mandatum de 26. Juli hunc in modum exsequi mihi benigne concedatur, ut eas politicas manifestationes diei catholicorum pagi Saarii fluminis referam, quibus ipse interfui, cum omnia in actis diurnis nuntiata essent. Sed nihil tale vidi nec audivi.
Exoratus in illum diem profectus eram de ordine diurno non certior factus. Parochi de St. Jacobo rogatu Missam solemnem pontificalem celebravi et praedicationem de propositis diei habui, ut Ss. Cordis Jesu et veritatem et misericordiam teneamus. Post meridiem magna processio octoginta milliorum catholicorum coram episcopis ducta est. In quantum memini iuvenum coetus, qui dicitur "katholischer Gesellenverein" canticum in honorem fundatoris Kolping cantaverunt. Alii non cecinerunt, sed in gravi habitu incesserunt. Postea nos tres episcopi alius in alium conventum abivimus. Mihi quatuor vel quinque distribuerunt.
18v
Simulatque in concionem veni, orator statim intermisit. Tum viris catholicis gratias et laudes dixi, ad praestandam ecclesiae catholicae fidem hortatus sum monens solam religionem Jesu Christi firmum vinculum unionis et pacis inter homines et populos se praebere. Quibus dictis statim abii in alium conventum. Itaque quae antea vel postea dicta vel facta sunt, non comperi. Unam orationem usque in finem audivi advocati Stegmann de deficiente religione christiana et officiis viri catholici. Hic praecellens orator magnas accepit laudes audientium.
Vespere affui in sacello suburbii "Russhütte" conventui congregationum virginum et matrum, ubi sermonem de Beata Maria Virgine habui et postea conventioni catholicorum mercatorum, ubi monachus quidam mihi ignotus orationem de mercatore vere catholico exhibuit. – Quos post solemnitatem domos revertentes vidi, omnes firmis ordinibus et placidi profecti sunt.
Summa diei illius celeberrimi erat honor Ecclesiae catholicae et erant vota et proposita se Ecclesiae catholicae et dioecesi Trevirensi seu Spirensi adhaerere velle.1
Et haec iuramenta in confirmationibus, quae postea collata sunt, iterata sunt. In omnibus paroeciis nocte appetere incipiente processiones magnae cum lampadibus habitae sunt et omnes conclamaverunt se nunquam a dioecesi Spirensi separari velle. Quos, uti oportuit,
19r
laudavi et in reverentiam et oboedientiam erga Sanctitatem Suam, Summum Pontificem hortatus sum, qui solis rationibus salutis animarum res discernet. Conclamaverunt omnes incensi: Vivat Papa noster Pius! 2
Itaque de politicis manifestationibus ego quidem nihil senseram.
Sane nonnulla Francogallorum acta diurna nos tres episcopos suspectos reddere volebant. Sunt enim Francogalli, etiam eorum magistratus in regione nostra tam aegri nervis, ut res ex natura discernere haud valeant. Semper, etiam in scriptis, aliquam iniuriam inferre solent. Itaque de die illo catholico nonnisi cum calumniis contra nos episcopos referunt. Sed his modis populum magis ac magis a se abalienant. Cum anno 1918 bello finito in nostrum pagum profecti essent, cum gaudio quodam civium accepti sunt tamquam custodes tranquillorum temporum. Sed populo valde esurienti et fame attrito pro pane lapides porrexerunt, lapides permultorum militum, permultorum edictorum, sanctionum, gravium poenarum etiam in infantes, lapides domuum inhonestarum, lupanarium, violatarum pudicitiarum per nigros milites. Felix Korum, mitis ille episcopus Trevirensis p. m. ultimis diebus vitae suae mihi questus est Francogallos odium in populo nostro
19v
concitare vere ingens, valde pericolosum. Ego assentior. Nam et in confessionali mihi multi confessi sunt de hoc odio tamquam de peccato. Melius fuisset, si Francogalli paternam monitionem Ss. Patris nostri Papae secuti essent, ut postulata sua alio modo exquirere vellent quam agros fructiferos grandi multitudini incolarum haud sufficientes in castra mutare, terram permultis copiis occupare et cives permultis poenis gravissimis ad egestatem redigere.
Sed de his in die de Saarbrücken nihil dictum est. Sed de mere officiis catholicorum. Ego ergo diem illum catholicam, non politicam manifestationem censeo.
Excellentiae Vestrae
addictissimus et humillimus
+ Ludovicus.
Ep. Spirensis.
1"Ecclesiae catholicae […] adhaerere velle" hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in blauer Farbe angestrichen.
2"et omnes […] Pius!" hds. am linken Seitenrand von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in blauer Farbe angestrichen
Empfohlene Zitierweise:
Sebastian, Ludwig an Pacelli, Eugenio vom 07. August 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2942, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2942. Letzter Zugriff am: 27.09.2020.
Online seit 24.10.2013, letzte Änderung am 10.09.2018