Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 2949
Walzer OSB, Raphael an Pacelli, Eugenio
Beuron, 02. August 1924

Pax!
Illustrissime ac Reverendissime
Domine!
Postquam ex pluribus viris fide dignis et ab humana ambitione immunibus sub secreto S. Officii caute omnia necessaria exquisivi, haec de Reverendo Domino Guilelmo Burger referre possum.
Natus die 6. Aprilis 1880 filius parentum optimi zeli catholici rite omnia studia persolvit. Anno 1903 ordinatus sacerdos tum in cura animarum publica tum in dirigendo instituto monialium occupatus fuit. Laurea doctorali theologica insignitus anno 1918 parochus S. Urbani Friburgi factus est. Pro promovenda doctrina christiana in scholis popularibus altioribus (Fortbildungsschule) adiutus ab aliis sacerdotibus urbis Friburgensis compendium trium voluminum edidit in quo tractatur de educanda iuventute.
7r

Omnes conveniunt in hoc quod Reverendus Dominus Burger fide integra et moribus optimis pro sacerdote valde digno habendus sit. Praestat insuper quadam modesta elegantia et dexteritate, ita ut dignitas episcopalis quodammodo non solum ipsum decoraret sed et ipse dignitatem. Quidam eum existimant minus ingeniosum, praesertim cum comparetur cum aliis clericis archidioecesis qui excelleant multo maiori celebritate et indole mentis. Attamen nec ipsi negant illum esse idoneum.
Quibus omnibus perpensis tuta conscientia Illustrissimae Paternitati Vestrae Reverendum Dominum Burger commendare possum virum optimum et dignum, quem S. Sedes Apostolica ad apicem tantae dignitatis extollat.
Interea summa reverentia et filiali erga S. Sedem eiusque amantissimum in nobis vices gerentem me profiteor
Reverendissimae et Illustrissimae
Paternitati Vestrae
humilem servum
+ Raphael Walzer O.S.B.
Archiabbas
Empfohlene Zitierweise:
Walzer OSB, Raphael an Pacelli, Eugenio vom 02. August 1924 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2949, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2949. Letzter Zugriff am: 11.12.2019.
Online seit 18.09.2015