Dokument-Nr. 3905

Leo XIII.Macchi, GiuseppeMarini, Niccolò: [Kein Betreff]. Rom, 15. März 1901

Leo PP. XIII.
Ad perpetuam rei memoriam. Dilectus Filius Noster Georgius S. R. E. Presbyter Cardinalis Kopp retuli ad Nos in votis sibi admodum esse, ut sacerdotibus in piam associationem a Sancto Bonifacio rite adlectis facultatem de Nostra benignitate faciamus quam Antistites Fuldae coadunati flagitarunt, nempe altaris personalis privilegium et veniam tribuendi aegrotis in mortis articulo constitutis benedictionem cum plenaria indulgentia admissorum omnium; nec non benedicendi cruces, crucifixos, coronasque precatorias, et parvas Sanctorum statuas et nonnulla scapularia benedicendi ac fidelibus consueto ritu imponendi. Nos autem ut tam frugifera societas uberiora cariat in Domino incrementa, de Omnipotentis Dei misericordia ac B. B. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, per praesentes concedimus, ut omnes et singuli sacerdotes nunc et in posterum dictam in associationem S. Bonifacii legitime adlecti, quandocumque pro anima cuiuscumque christifidelis in purgatorio detenta ad quodlibet altare missam celebraverint, missae sacrificium huiusmodi ter tantum qualibet hebdomada animae pro qua celebratum fuerit perinde suffragetur ac si ad altare privilegiatum fuisset preactum. Praeterea concedimu, ut quoties aliquem ex utroque sexu chrisitfidelem in mortis articulo constitutum esse contigerit, si vere poenitens et confessus ac. S. Communione refectus vel quatenus id facere nequiverit saltem contritus nomen Jesu ore si potuerit, sin minus corde devote invocaverit et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienti animo susceperit, toties per quemcumque e presbyteris nunc et pro tempore existentibus in ipsa associatione benedictionem Apostolicam Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis nomine cum plenaria omnium peccatorum suorum
17v
indulgentia etremissione recipere servatis servandis queant: veniam insuper facimus, ut omnes et singuli presbyteri nunc et pro tempore pariter in dicta S. Bonifacii societate inscripti extra urbem de loci respectivi Ordinarii consensu1 cruces, crucifixos, sacra numismata, coronas precatorias et parvas Domini Nostri Jesu Christi, B. Mariae Virg. omniumque Sanctorum metallicas statuas cum indulgentiarum applicatione, que in alencho edito typis S. Congregationis de Propaganda fide die XXIII. Februarii MDCCCLXXVIII numeratur, et quoad coronas precatorias non excepta indulgentiarum applicatione S. Birgittae nuncupatarum in forma ecclesiae solita, tempore missionum dumtaxat atque spiritualium exercitiorum puplice, aliis vero temporibus privatim benedicere possint. Tandem largimur, ut ipsi presbyteri dictae associationis socii, dummodo consensus accedat Moderatorum Ordinum Religiosorum, ad quos2 similis facultas spectat, benedicere et imponere fidelibus queant skapularia SSmae Trinitatis, B. Mariae Virginis a Monte Carmelo, Septem Dolorum, Immaculatae Conceptionis dummodo tamen ipsa scapularia confecta sint ad normam a S. Sede probatam et quoad ipsorum benedictionem et impositionem ea omia serventur quae ab ecclesiae legibus3 servanda praescribuntur. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de non concedendis indulgentiis ad instar aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibiscumque. Praesentibus perpetuo valituris. Volumus autem ut praesentium litterarum transsumptis seu exemplis etiam impressis et manu alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constititae praemunitis eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae ostensae.
18r

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XV Martii MDCCCCI
Pontificatus Nostri Anno vigesimo quarto
Pro Dno Card. Macchi
Nicolaus Marini
Sub.
1"de loci respectivi Ordinarii consensu" hds. unterstrichen von unbekannter Hand.
2"accedat Moderatorum Ordinaum Religiosorum, ad quos " am linken Seitenrand hds. von unbekannter Hand in blauer Farbe mit einem Kreuz markiert.
3"impositionem ea omia serventur quae ab ecclesiae legibus" am linken Seitenrand hds. von unbekannter Hand in roter Farbe mit einem Kreuz markiert.
Empfohlene Zitierweise
LeoXIII., [Kein Betreff], Rom vom 15. März 1901, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3905, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3905. Letzter Zugriff am: 03.05.2024.
Online seit 14.01.2013.