Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 6289
Schreiber, Christian an Pacelli, Eugenio
Bautzen, 29. Juni 1922

Excellentissime ac Reverendissime Domine,
Supplicationes quas viri catholici in oppido Crimmitschau dioecesis Misnensis in Saxonia ad Sanctum Patrem humillime detulerunt, ego horum episcopus summa qua par est reverentia enixe commendo. Maxima enim urget necessitas aedificandi Ecclesiam in Crimmitschau, ubi duo millia adsunt operariorum catholicorum inter quinquaginta millia acatholicorum, qui operarii catholici neque Ecclesiam neque scholam catholicam habent neque domum pro sacerdote, sed in aula quadam scholae protestanticae valde angusta sacro sacrificio missae assistere coguntur, quae aula ad lubitum protestantium ipsis auferri potest.
Sanctissimus Pater Benedictus XV. p. m. anno elapso catholicis in oppido Oelsnitz simili penuria laborantibus ex paterna sua benignitate ad aedificandam ibi Ecclesiam triginta millia Mark elargitus est. Cum interim pretium construendorum aedificiorum ter vel quater et plus auctum sit in Germania, liceat mihi humillime rogare, ut Sanctitas Sua, si possibilitas obtinet, operariis catholicis valde pauperibus in Crim-
15v
mitschau nonaginta vel centum millia Mark, idest sex millia libellarum, benigne, si placet et commode fieri potest, donare velit ad aedificandam ibi Ecclesiam.
Pro qua gratia Sanctitati Suae etiam ex mea parte maximas ac devotissimas gratias agere audeo.
Excellentiae Vestrae Reverendissimae
addictissimus in X°
+ Christianus Schreiber,
episcopus Misnensis.
Empfohlene Zitierweise:
Schreiber, Christian an Pacelli, Eugenio vom 29. Juni 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6289, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6289. Letzter Zugriff am: 15.09.2019.
Online seit 31.07.2013