Dokument-Nr. 6624

Sierp SJ, Heinrich: De Facultate Theologica Francofurtensi re mature deliberata haec in Domino dicenda videntur:, vor dem 16. September 1920

1.) Facultas theologica Francofurtensis summopere optanda est, si in tuto ponetur, ut haec nova Facultas theologica certo et constanter servet spiritum vere catholicum et doceat in philosophia et theologia scientiam scholasticam.
Est enim plurimum desiderandum, non solum ut influxus catholicus in Universitatibus, quae theologica facultate pleraeque carent, servetur et augeatur, sed maxime ut Facultates theologicae iam exsistentes, quae neglecta plus minus theologia scholastica excellunt theologia positiva (historico-critica), compleantur aliqua Facultate, quae alumnos ex universa Germania collectos vel electos imbuat et methodo et doctrina scholastica.
2.) Alia via hoc obtineri non potest nisi ut nova Facultas theologica aut tota aut certe magna ex parte – philosophia rationalis, theologia dogmatica cum Apologetica, theologia moralis –tradatur alicui Ordini religioso.
Sunt enim professores in Germaniae Universitatibus formati, quamvis sint Ecclesiae ex animo dediti, neque propensi neque apti ad scholasticam theologiam tradendam. Praeterea Curia Romana necessariam directionem facilius exercebit in Ordinem religiosum quam in alios. Si forte in seminario alicuius dioeceseos a presbyteris saecularibus eiusdem dioeceseos directo scholastica theologia traditur, tamen vix unquam ad hoc seminarium ex aliis dioecesibus totius Germaniae alumni mittentur; debet esse collegium professorum extra vel supra dioeceses atque tale, ut sua auctoritate alumnos vere alliciat.
3.) Hoc modo vitabuntur difficultates, quae contra Facultatem theologicam Francofurtensem ab adversariis moventur.
2r
Pecunia necessaria, quae neque ab urbe Francofurtensi neque a republica Borussiaca aut Germanica obtineri poterit neque privatis collectionibus, ut usu constat, subministrabitur, hoc modo comparatur: transfert Ordo religiosus Institutum suum privatum, quod habet ad suos clericos formandos, cum bibliotheca et aliis subsidiis in urbem Francofurtensem; vitantur salaria professorum hoc tempore fere immensa. Alumni omnes solvent pensionem congruentem. Praeterea sperari potest aliquos divites catholicos pro Facultate religiosorum aliquid esse collaturos.
Dicunt praeterea urbem Francofurtensem et eius Universitatem, quae liberales dicuntur et religioni catholicae infestae, damnum allaturas esse formationi sacerdotum. Hoc periculum, quamvis maius vix sit quam in aliis magnis urbibus, vitabitur eo quod Ordo Religiosus suscipiet ut Romae, Friburgi in Helvetia, Oeniponte convictum, in quo omnes alumni habitare debent ita, ut solida imbuantur ascesi et ab influxu liberali defendantur.
Dicunt tandem sufficientem numerum alumnorum defuturum esse. Sed soli alumni Limburgenses sunt hoc anno 75; accedent sine ullo dubio praeter clericos non paucos proprii ordinis multi alumni ex cetera Germania, cuius episcopi et Superiores religiosi libenter aliquos alumnos tradent seminario religiosorum scholastice formandos.
4.) Modus procedendi hic conveniens est; instituatur Seminarium cum Facultate theologica pro alumnis Limburgensibus et electis ex tota Germania; tradatur Ordini religioso, qui et suos clericos ibidem instituet; id agatur, ut hoc "Institutum catholicum" – episcopale vel papale – ab auctoritate civili ut publica Facultas theologica cum Universitate coniungatur; si haec coniunctio praeter spem non continget, principalis tamen finis "Instituti catholici" servabitur.
Hac via procedere iam coepit RR. DD. Episcopus Limburgensis, qui iure suo usus Francofurti proprium suae dioeceseos Seminarium erigere intendit,
2v
quod Ordini religioso – Societati Jesu – tradere cupit.
Ut haec omnia rite procedere possint, necessarium est constare de Curiae Romanae approbatione Facultatis theologicae suo tempore erigendae.
1r, mittig am oberen Seitenrand hds. vermutlich von Cardinali notiert: "Esposto del P. Federico Sierp S.J.".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Sierp SJ, Heinrich, De Facultate Theologica Francofurtensi re mature deliberata haec in Domino dicenda videntur: vom vor dem 16. September 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6624, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6624. Letzter Zugriff am: 27.04.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.