Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 7510
Skala, Jakob an Benedikt XV.
Bautzen, 18. April 1921

Beatissime Pater!
Humillime subscriptus Administrator temporaneus. qua Ordinarius Saxoniae et Capituli praeses, ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus devotissime petit, ut vertente jam (die 26. Junii 1921) septimo Centenario a condito Budissinensi Capitulo
Rms. D. Anselmus Rotzinger,
SSmae theol. Dr., Can. Cap. Scholasticus, seminarii dioec. rector,
praerogativa et honore
Cubiculari i secreti S. T. s. n.
decoretur. Per 25 annos Seminarii Lusatici ad St. Petrum Pragae rector et praeses, verbo ac scripto fidem catholicam egregie illustravit. Orta revolutione in Bohemia religiosarum Sororum et Nobilitatis expulsae et depossedatae quasi pater et in calamitate consolator exstitit. Hinc est, quod enixam precem ad Beatitudinem Tuam extollere audeam, quatenus merita viri, S. Sedi admodum dediti, a summa Ecclesiae auctoritate agnoscantur. Et Deus vitam aeternam retribuat!
Sanctitatis Tuae pedem devotissime osculatur
humillimus et obseqentissimus servus et filius:
Jacobus Skala
Empfohlene Zitierweise:
Skala, Jakob an BenediktXV. vom 18. April 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7510, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7510. Letzter Zugriff am: 31.10.2020.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 25.06.2013