Document no. 20184
Steinhuber SJ, Andreas to [Rampolla del Tindaro, Mariano]
[Ohne Ort], nach dem 04 March 1890
Visum est E. T., circa controversiam iam dudum inter Emum Archiepiscopum Olomucensem et gubernium borussicum enatam sententiam meam qualemcumque exquirere. Quam paucis verbis proponere ita placet:
In parte borussica archiepiscopatus Olomucensis inveniuntur septem parochiae, pro quibus gubernium borussicum iuspatronatus a longo tempore praetendit. Ex his parochiis quatuor: Groebnig, Babig [sic],
78r
tibus et dissimulantibus,
sed ultro consentientibus, adeo ut in tabulis parochiarum et sacerdotum, quas curia
Olomucensis quotannis edebat, quatuor illae Melitenses parochiae patronatus regii esse
expressis verbis dicerentur.Haec autem regii patronatus agnitio cessavit, cum praesens archipraesul, Emus Fürstenberg, anno 1853 gubernacula ecclesiae Olomucensis suscepit. Hic enim iuspatronatus, quod gubernium post occupationem seu confiscationem dominiorum Ordinis Teutonici anno 1863 perfectam etiam in tres parochias Teutonicas praetendit, non solum non agnovit, sed nec pro quatuor parochiis melitensibus legitimum esse protestatus est. Rationibus archiepiscopi sane gravissimis Borussi nihil aliud opposuerunt quam praescriptionem, quamvis haec de solis melitensibus parochiis adduci posset. Cum vero anno 1873 duae ex litigiosis parochiis vacassent, et archiepiscopus eas praemisso concursu idoneis presbyteris contulisset, Borussi ho
Archiepiscopus ad effectus funestos huius controversiae impendiendos per
79r
cum gubernio borussico pertractandae, si Sedi Apostolicae
ad id se delegare visum fuisset. Re ipsa die 30 Martii 1887 delegatus est, ut nomine
S. Sedis cum gubernio borussico pertractaret ad referendum. Tum archiepiscopus gubernio
borussico proposuit, ut ex septem parochiis quatuor iuripatronatus regio permitterentur,
tres vero liberae abhinc essent collationis. Et quidem, quod valde notandum est, non tres
parochias teutonicas, 80r
archiepiscopo causa fuit, quod parochiae Leobschuetz et
Throem pingue patrimonium habentes nullum onus nisi nomine tenus archiepiscopo imponunt,
Soppaviensis vero, cuius "beneficium tenue et loco obscuriori applicatum est," mensam
episcopalem non mediocriter gravaret. Die 4 Martii 1890 praeses provinciae
Silesiticae novam archiepiscopi propositionem nomine gubernii borussici admisit, cui proinde
ut rata sit, aliud iam non deest, quam S. Sedis
approbatiQuaeritur iam utrum ea transactioni propositae concedenda sit?
Equidem existimo concedendam esse. Moveor autem sequentibus rationum momentis: 1) = Sperandum non videtur, gubernium borussicum, cuius iuspatronatus circa 4 parochias melitenses ab ipsis archiepiscopis per 53 annos ultro admissum est, hodie hoc qualecumque ius dimissurum esse. Quamvis autem circa tres parochias teotonicas [sic] ius nullum asserere possit, non admodum grave et molestum est, quod eas collationi liberae non aliter permittat nisi assumto ab archiepiscopo onere, quod ex iurepatronatus sequitur. Nam cum saltem maiore ex parte de Parochiis pinguibus agatur, hoc onus in praxi paene nullum est. Praeterea gubernium borussicum ex sua parte archiepiscopo concessionem non adeo levem in eo fecit, quod eius liberae collationi parochiam Leobschützensem longe amplissimam, quamvis ex quatuor melitensibus sit, permittat. Fateor ex hac transactione ar-
81r
chiepiscopum ius liberae collationis
circa parochiam Soppau, quamvis haec ex tribus teutonicis sit, amittere. At, praeterquamquod
eius cessionem archiepiscopus, ne mensam episcopalem gravare cogatur, ipse proposuerit, de
parochia agitur tenui et obscuriori, cuius amissio per parochiam Leobschuetz satis
compensari videtur.2) =
3) Dubitari unice potest, utrum archiepiscopus in offerendo iurepatronatus Soppaviensi, quod gubernium borussicum liberae eius collationi ultro dimi<si>sset8, recte egerit. Existimaverim etiam in hoc indulgendum esse. Nam plurimum interest, ut in his parochiis tandem parochi instituantur, et controversia non in infinitum protrahatur.
82r
Tum vero
archiepiscopus liberae collationis ius non sponte dimisit, sed ne acclesiam [sic]
episcopalem onere alieno gravaret, nec etiam gratis, sed ea conditione, ut Borussi hoc in se
onus susciperent. Postremo da parochia agitur non ampla, ut videtur, cum "beneficium tenue
sit et obscuriori loco applicatum". Quare on [sic] unam hanc exiguam parochiam non
videtur res denuo in quaestionem adducenda.Quae cum ita sint, existimo nihil obstare quominus transactio inter archiepiscopum Olomucensem et gubernium borussicum conclusa a S. Sede confirmetur vel ratihabe<a>tur9.
A. Steinhuber S. J.
S. C. N. N. E. E. E. E. Consultor
2↑Hds. vermutlich von
Centoz gestrichen und eingefügt.
3↑Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und
eingefügt.
4↑Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und
eingefügt.
5↑Hds.
vermutlich von Centoz gestrichen und eingefügt.
6↑Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und
eingefügt.
7↑Hds. vermutlich von
Centoz gestrichen und eingefügt.
8↑Hds.
vermutlich von Centoz eingefügt.
9↑Hds. vermutlich von Centoz
eingefügt.