Document no. 13345
Molz, Friedrich: Testimoni Friderici Molz. [Speyer], 11 January 1921
ad 1) Cognosco Promovendum jam per multos annos. Non sum ejus consanguineus, cognatus, affinis, nimium familiaris, aemulus neque odiosus.
ad 2) Promovendus est natus in parochia Arzheim, Dioecesis Spirensis, die undevicesima mensis Januarii anno millesimo octingentesimo septuagesimo primo, testante hoc documento publico in actis Curiae Episcopalis.
ad 3) Promovendus natus est ex legitimo matrimonio atque honestis et catholicis parentibus,
176v
ex quibus praesertim pater strenuus fuit defensor fidei. Hoc scit testis, quia cognoscit familiam Promovendi.ad 4) Promovendum esse hodie aetatis quinquaginta annorum scit testis ex documento publico.
ad 5) Promovendum esse ad Presbyteratum ordinatum Romae die 28. Octobris 1894 testis scit ex documentis publicis.
ad 6) Testis scit pariter Promovendum esse in ecclesiasticis functionibus et in exercitio ordinum susceptorum diu versatum, in susceptione sacramentorum frequentem et devotum, quia jam diu cum eo conversatus est.
ad 7) Similiter scit testis Promovendum semper catholice vixisse et in fidei puritate strenue permansisse, quia cognoscit eum ex usu et consuetudine.
ad 8) Pariter ex eadem causa scit testis eum esse praeditum innocentia vitae bonisque moribus, esse bonae conversationis et famae.
ad 9) Ex eadem causa scit testis eum esse virum gravem, prudendem et usu rerum praestantem.
ad 10) Scit testis ex multa experientia eum in jure canonico et in S. Theologia insignitum. Theologiae operam dedit in Convictu Oenipontano et in Collegio Germanico Romae et gradus Doctoratus in S. Theologia obtinuit. Eruditus est praesertim in doctrina S. Augustini, Doctoris Ecclesiae, praeter doctrinam S. Thomae. In Seminario Nostro Clericali docet usque adhuc Theologiam moralem et pastoralem atque Jus canonicum. Vere ea doctrina pollet, quae pro episcopo requiritur ad hoc, ut possit alios docere.
195r
Commercium habet loquendi linguam Latinam, Italicam, Gallicam, Anglicanam et Hispanicam et scit linguam Hebraicam, Arabicam, Syriam et Graecam. Divini verbi est praedicator elegans. Haec omnia clero toti nota sunt.ad 11) Promovendus sacellanus seu cooperator parochialis Landstuhl, Deidesheim et Kaiserslautern in divino ministerio functus est. Munera divina exercuit qua Praefectus in Seminario puerorum et tunc erat parochus in Remigiusberg, Vicarius Ecclesiae Cathedralis et Secretarius a secretis Episcoporum Conradi de Busch et Michaelis de Faulhaber, iterum parochus in Bliesdahlheim et abhinc prima die Octobris 1915 Superior seu Regens Seminarii Clericalis Spirensis. In omnibus his officiis praebuit quoad doctrinam, prudentiam, integritatem et mores, testantibus superioribus suis, "irreprehensibilis bonorum operum exemplum, ut is, qui ex adverso est vereatur nihil habens malum de ipso". Scit testis haec, quianlux lucet coram hominibus.
ad 12) Unde et scit testis eum numquam publicum aliquod scandalum dedisse circa fidem, mores sive doctrinam neque in verbo neque in scriptis, vel aliquod corporis aut animi vitio aliove canonico impedimento teneri, quominus possit ad dignitatem episcopalem promoveri.
ad 13) Quare existimat testis, in quantum fragilitas humana existimare valet, eum idoneum ad bene implendum suum Episcopatum et dignum, qui ad dignitatem istam promoveatur, promotionem ejusmodi Ecclesiae utilem et proficuam futuram esse censet. Existimat testis Nominati electionem in Coadjutorem pro Ecclesia Cathedrali Moguntina peropportunam, quia po-
195v
pulus Dioecesis Moguntini et Dioecesis Spirensis ejusdem stirpis est. Consentit hoc testimonium cum applausu sacerdotum omnium Dioecesis Spirensis et totius populi christiani.Qua testis, audita suae depositionis lectione, eam ratam habuit et in signum veritatis eam sua manu subscripsit eodem dato quo supra.
Fridericus Molz
Cathedralis Spirensis decanus,
Vicarius generalis.
Pro authentic.
Spirae, 19. Jan. 1921.
+ Ludovicus.
Ep. Spir.
Recommended quotation
Molz, Friedrich, Testimoni Friderici Molz, [Speyer] from 11 January 1921, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13345, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13345. Last access: 23-12-2024.Linked document(s)
- Brehm, August, Denkschrift, 11-01-192113344Attachment (memorandum)Testimoni Augusti Brehm
- Berger, Heinrich, Denkschrift, [before 19-01-1921]13346Attachment (memorandum)Ex Archivio Curiae Episcopalis Spirensis
- Document no. 1095410954Attachment (other)Processus Inquisitionis super qualitatibus Illmi ac Rmi Domini Dr. Ludovici Hugo, Rectoris Seminarii Episcopalis Spirensis, a Ssmo Domino Nostro Benedicto PP. XV., si Ei placuerit, ad dignitatem episcopalem promovendi