Document no. 13343
[Kein Betreff]. [Speyer], before 27 January 1921
2. An sciat in qua civitate, vel loco, et Dioecesi promovendus sit natus, et quae sit causa scientiae.
3. An sciat ipsum natum esse ex legitimo matrimonio, atque honestis, et Catholicis parentibus, et quae sit causa scientiae.
4. An sciat cujus aetatis sit, praesertim an expleverit ann. 30 et quae sit causa scientiae.
5. An sciat eum esse in sacris Ordinibus constitutum, quibus a quo tempore citra, praesertim an ante sex menses, et quae sit causa scientiae.
6. An sciat eum esse in Ecclesiasticis functionibus et in exercitio Ordinum susceptorum diu versatum, in susceptione Sacramentorum frequentem et devotum, et quae sit causa scientiae.
7. An sciat eum semper Catholice vixisse et in fidei puritate permansisse, et quae sit causa scientiae.
8. An sciat eum praeditum esse innocentia vitae, bonisque moribus, et an sit bonae conversationis, et famae, et quae sit causa scientiae.
9. An sciat eum esse virum gravem, prudentem, et usu rerum praestantem, et quae sit causa scientiae.
10. An sciat eum aliquo gradu in Jure Canonico, vel in sacra Theologia insignitum esse, quibus in locis, quanto tempore, et quo fructu ipsi Theologiae, vel Juri Canonico operam dederit, et an vere ea doctrina polleat, quae in Episcopo requiritur, ad hoc, ut possit alios docere, et quae sit causa scientiae.
11. An sciat eum aliquo munere aliquando functum esse, vel circa curam animarum, aut regimen alterius Ecclesiae se exercuisse, et quomodo in eis se gesserit, tam quoad doctrinam, quam quoad prudentiam, integritatem, et mores, et quae sit causa scientiae.
12. An sciat eum aliquando publicum aliquod scandalum dedisse circa fidem, mores, sive doctrinam, vel aliquo corporis aut animi vitio aliove Canonico impedimento teneri, quominus possit ad Ecclesiam Cathedralem promoveri, et quae sit causa scientiae.
13. An eum idoneum existimet ad bene regendam Ecclesiam Cathedralem, et praesertim eam, ad quam ipse est promovendus, an dignum, qui ad illam promoveatur, et an ipsius promotionem eidem Ecclesiae utilem, et proficuam futuram esse censeat, et quare ita existemet.