Document no. 15597
Sbarretti, Donato Raffaele to Pacelli, Eugenio
Rome, 03 July 1925

Summary
Der Präfekt der Konzilskongregation Sbarretti teilt den in der Plenarsitzung vom 13. Juni 1925 gefällten Beschluss zu den Bestimmungsmensuren mit. Auf die Frage, ob die Erklärungen der Konzilskongregation des Jahres 1890 und 1923, mit denen die an den Universitäten Deutschlands üblichen Bestimmungsmensuren kirchlichen Strafen unterworfen werden, nur jene Mensuren meint, die unter Gefahr einer schweren Verwundung ausgefochten werden, antwortete die Kongregation mit Nein. Die Frage, ob die kirchlichen Strafen auch solche Mensuren umfassen, die ohne Gefahr einer schweren Verwundung stattfinden, beantwortete die Kongregation mit Ja.
[no subject]
Copia
Revme Domine uti Frater,
In Comitiis Plenariis, habitis in Palatio Apostolico Vaticano die 13 iunii proxime elapsi, quaestio circa duella vulgo "mensurae", proposita fuit sub sequenti dubio:
"An declarationes S. C. Concilii anno 1890 et 1923, quibus mensurae in universitatibus Germaniae usitatae, quae speciali nomine "Bestimmungsmensuren" vocantur, paenis ecclesiasticis subiiciuntur, illas tantum mensuras respiciant, iuxta nonnullorum recentiorum sententiam, quae cum periculo gravis vulneris committuntur, vel etiam complectantur eas, quae sine periculo gravis vulneris fiunt in casu?
Eminentissimi Patres respondere censuerunt:
Negative ad 1am partem;
Affirmative ad 2am partem.
Quam resolutionem SS. D. Noster Pius PP. XI., in Audientia diei 20 eiusdem mensis, dignatus est approbare et confirmare.
Haec dum Amplitudini Tuae communico cuncta fausta Tibi a Domino adprecans quo par est obsequio profiteor
Amplitudinis Tuae
Uti fratrem
(sig.) C. D. Card. Sbarretti
Praefectum.
1Ursprüngliche Protokollnummer "33152" hds. von unbekannter Hand, vermutlich von einem Nuntiaturangestellten, korrigiert.
Recommended quotation
Sbarretti, Donato Raffaele to Pacelli, Eugenio from 03 July 1925, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 15597, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/15597. Last access: 07-05-2024.
Online since 24-06-2016.