CIC/1917, can. 0265-0270
Can. 266. Dicitur Legatus a latere Cardinalis qui a Summo Pontifice tanquam alter ego cum hoc titulo mittitur, et tantum potest, quantum ei a Summo Pontifice demandatum est.
Can. 267. § 1. Legati qui mittuntur cum titulo Nuntii aut Internuntii:
1. Fovent, secundum normas a Sancta Sede receptas, relationes inter Sedem Apostolicam et civilia Gubernia apud quae legatione stabili funguntur;
2. In territorio sibi assignato advigilare debent in Ecclesiarum statum et Romanum Pontificem de eodem certiorem reddere;
3. Praeter has duas ordinarias potestates, alias plerumque facultates obtinent quae tamen sunt omnes delegatae.
§ 2. Qui vero mittuntur cum titulo Delegati Apostolici unam habent ordinariam potestatem de qua in § 1, n. 2, praeter alixs facultates delegatas ipsis a Sancta Sede commissas.
Can. 268. § 1. Legatorum munus cum omnibus facultatibus eisdem commissis non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris pontificiis fuerit statutum.
§ 2. Cessat auteni, expleto mandato, revocatione eisdem intimata, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata.
Can. 269. § 1. Legati Ordinariis locorum liberum suae iurisdictionis exercitium relinquant.
§ 2. Licet forte charactere episcopali careant, praecedunt tamen omnibus Ordinariis qui non sint cardinalitia dignitate insigniti.
§ 3. Si charactere episcopali sint aucti, possunt sine Ordinariorum licentia in omnibus eorum ecclesiis, excepta cathedrali, populo benedicere et officia divina etiam in pontificalibus, adhibito qumque throno et baldachino, peragere.
Can. 270. Episcopis qui, ratione sedis, titulo Legati Apostolici decorantur, nullum exinde competit speciale ius."
Sources
1917 Codex Iuris Canonicis, cann. 265-270, in: www.jgray.org/ (Last access: 08.03.2016).
Codex Iuris Senior, cann. 265-270, in: www.catho.org (Last access: 08.03.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu
digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917,
cann. 265-270, S. 72-73, in: archive.org (Last access: 08.03.2016)