CIC/1917, can. 1184

"Consilium fabricae curare debet rectam bonorum ecclesiae administrationem, servato praescripto can. 1522, 1523; sed nullatenus sese ingerat in ea omnia quae ad spirituale munus pertinent, praesertim:
1. In exercitium cultus in ecclesia;
2. In modum et tempus pulsandi campanas et in curam tuendi ordinis in ecclesia atque in coemeterio;
3. In definiendam rationem qua collectae, denuntiationes aliique actus ad divinum cultum ornatumque ecclesiae quoquo modo spectantes in ecclesia fieri possint;
4. In dispositionem materialem altarium, mensae pro distributione sanctissimae Eucharistiae, cathedrae sive suggestus e quo ad populum verba fiunt, organorum, loci cantoribus assignati, sedilium, scamnorum, capsularum oblationibus recipiendis, aliarumque rerum quae ad exercitium religiosi cultus spectent;
5. In admissionem vel reiectionem sacrorum utensilium aliarumque rerum quae sive ad usum, sive ad cultum, sive ad ornatum in ecclesia vel sacrario destinentur;
6. In scriptionem, dispositionem, custodiam librorum paroecialium aliorumque documentorum quae ad archivum paroeciale pertineant."
Sources
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1184, in: www.jgray.org (Last access: 14.06.2016).
Codex Iuris Senior, can. 1184, in: www.catho.org (Last access: 14.06.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1184, S. 337, in: archive.org (Last access: 14.06.2016).
Recommended quotation
CIC/1917, can. 1184, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', keyword no. 12038, URL: www.pacelli-edition.de/en/Keyword/12038. Last access: 21-12-2024.
Online since 24-10-2013, last modification 24-06-2016.
Show PDF