CIC/1917, can. 2314

"§ 1. Omnes a christiana fide apostatae et omnes et singuli haeretici aut schismatici:
1º Incurrunt ipso facto excommunicationem;
2º Nisi moniti resipuerint, priventur beneficio, dignitate, pensione, officio aliove munere, si quod in Ecclesia habeant, infames declarentur, et clerici, iterata monitione, deponantur;
3º Si sectae acatholicae nomen dederint vel publice adhaeserint, ipso facto infames sunt et, firmo praescripto can. 188, n. 4, clerici, monitione incassum praemissa, degradentur.
§ 2. Absolutio ab excommunicatione de qua in § 1, in foro conscientiae impertienda, est speciali modo Sedi Apostolicae reservata. Si tamen delictum apostasiae, haeresis vel schismatis ad forum externum Ordinarii loci quovis modo deductum fuerit, etiam per voluntariam confessionem, idem Ordinarius, non vero Vicarius Generalis sine mandato speciali, resipiscentem, praevia abiuratione iuridice peracta aliisque servatis de iure servandis, sua auctoritate ordinaria in foro exteriore absolvere potest; ita vero absolutus, potest deinde a peccato absolvi a quolibet confessario in foro conscientiae. Abiuratio vero habetur iuridice peracta cum fit coram ipso Ordinario loci vel eius delegato et saltem duobus testibus.
Sources
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 2314, S. 629, in: archive.org (Last access: 08.03.2016).
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 2314, in: www.jgray.org (Last access: 08.03.2016).
Codex Iuris Senior, can. 2314, in: www.catho.org (Last access: 08.03.2016).
Recommended quotation
CIC/1917, can. 2314, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', keyword no. 1275, URL: www.pacelli-edition.de/en/Keyword/1275. Last access: 21-12-2024.
Online since 18-09-2015, last modification 24-06-2016.
Show PDF