CIC/1917, can. 1433-1435
Coadiutores in beneficiis cum vel sine futura successione ab una Sede Apostolica constitui possunt, salvo tamen praescripto can. 475, 476.
can. 1434
Beneficia Sedi Apostolicae reservata ab inferioribus invalide conferuntur.
can. 1435
§ 1. Praeter omnia beneficia consistorialia et omnes dignitates ecclesiarum cathedralium et collegiatarum ad normam can. 396, § 1, sunt reservata Sedi Apostolicae, quanquam vacanti, sola beneficia quae infra memorantur:
1º Omnia beneficia, etiam curata, quae vacaverint per obitum, promotionem, renuntiationem vel translationem S. R. E. Cardinalium, Legatorum Romani Pontificis, officialium maiorum Sacrarum Congregationum, Tribunalium et Officiorum Romanae Curiae et Familiarium, etiam honoris tantum, Summi Pontificis tempore vacationis beneficii;
2º Quae, fundata extra Romanam Curiam, vacaverint per beneficiarii obitum in ipsa Urbe;
3º Quae invalide ob simoniae vitium collata fuerint;
4º Denique beneticia quibus Romanus Pontifex per se vel per delegatum manus apposuit his qui sequuntur modis: si electionem ad beneficium irritam declaraverit, vel vetuerit electores ad electionem procedere; si renuntiationem admiserit; si beneficiarium promoverit, transtulerit, beneficio privaverit; si beneficium in commendam dederit.
§ 2. At nunquam sunt reservata, nisi id expresse dicatur, beneficia manualia aut iuris patronatus laicalis vel mixti.
§ 3. Quod attinet ad collationem beneficiorum quae Romae fundata sint, leges peculiares de eisdem vigentes serventur."
Sources
CIC/1917, cann. 1433-1435, in: www.jgray.org (Last access: 14.06.2016).
Codex Iuris Senior, cann. 1433-1435, in: www.catho.org (Last access: 14.06.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu
digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917,
cann. 1433-1435, in: www.archive.org (Last access: 14.06.2016).