CIC/1917, can. 1406
1º Coram praeside eiusve delegato, qui Oecumenico vel particulari Concilio aut Synodo dioecesanae intersunt cum voto seu consultivo seu deliberativo; praeses autem coram eodem Concilio vel Synodo;
2º Coram Sacri Collegii Decano, Cardinalibus primis in ordine presbyterorum et diaconorum et S. R. E. Camerario, promoti ad Cardinalitiam dignitatem;
3º Coram delegato ab Apostolica Sede, promoti ad sedem episcopalem etiam non residentialem, vel ad regimen Abbatiae vel Praelaturae nullius, Vicariatus Apostolici, Praefecturae Apostolicae;
4º Coram Capitulo cathedrali, Vicarius Capitularis;
5º Coram loci Ordinario eiusve delegato et coram Capitulo, qui ad dignitatem vel canonicatum promoti sunt;
6º Coram loci Ordinario eiusve delegato et coram aliis consultoribus, assumpti ad officium consultorum dioecesanorum;
7º Coram loci Ordinario eiusve delegato, Vicarius Generalis, parochi et ii quibus provisum fuit de beneficiis quibusvis, etiam manualibus, curam animarum habentibus; rector, professores sacrae theologiae, iuris canonici et philosophiae in Seminariis, initio cuiuslibet anni scholastici vel saltem initio suscepti muneris; omnes promovendi ad ordinem subdiaconatus; librorum censores, de quibus in can. 1393; sacerdotes confessionibus excipiendis destinati et sacri concionatores, antequam facultate donentur ea munia exercendi;
8º Coram Ordinario eiusve delegato Rector Universitatis vel Facultatis; coram Rectore vero Universitatis vel Facultatis eiusve delegato, professores omnes in Universitate seu Facultate canonice erecta, initio cuiusque anni scholastici vel saltem initio suscepti muneris; itemque qui, periculo facto, academicis gradibus donantur;
9º Coram Capitulo vel Superiore qui eos nominavit eorumve delegato, Superiores in religionibus clericalibus.
§ 2. Qui, priore dimisso, aliud officium vel beneficium aut dignitatem etiam eiusdem speciei consequuntur, rursus debent fidei professionem emittere ad normam huius canonis."
Sources
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1406, in: www.jgray.org (Last access: 09.02.2018).
Codex Iuris Senior, can. 1406, in: www.catho.org (Last access: 09.02.2018).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu
digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1406,
S. 411 f., in: archive.org (Last access: 09.02.2018).