CIC/1917, can. 1354

"§ 1. Unaquaeque dioecesis in loco convenienti ab Episcopo electo Seminarium seu collegium habeat in quo, pro modo facultatum et dioecesis amplitudine, certus adolescentium numerus ad statum clericalem instituatur.
§ 2. Curandum ut in maioribus praesertim dioecesibus bina constituantur Seminaria, minus, scilicet, pro pueris litterarum scientia imbuendis, maius pro alumnis philosophiae ac theologiae vacantibus.
§ 3. Si constitui Seminarium dioecesanum nequeat, aut in constituto Seminario conveniens institutio, praesertim in philosophicis ac theologicis disciplinis, desideretur, Episcopus alumnos in alienum Seminarium mittat, nisi Seminarium interdioecesanum vel regionale, auctoritate apostolica, constitutum fuerit."
Sources
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1354, in: www.jgray.org (Last access: 14.06.2016).
Codex Iuris Senior, can. 1354, in: www.catho.org (Last access: 14.06.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1354, S. 393, in: archive.org (Last access: 14.06.2016).
Recommended quotation
CIC/1917, can. 1354, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', keyword no. 28058, URL: www.pacelli-edition.de/en/Keyword/28058. Last access: 19-07-2024.
Online since 14-01-2013, last modification 24-06-2016.
Show PDF