CIC/1917, can. 0492

"§ 1. Episcopi, non autem Vicarius Capitularis vel Vicarius Generalis, condere possunt Congregationes religiosas; sed eas ne condant neve condi sinant, inconsulta Sede Apostolica; quod si agatur de tertiariis in communi viventibus, requiritur praeterea ut a supremo Moderatore primi Ordinis suae religioni aggregentur.
§ 2. Congregatio iuris dioecesani, quamvis decursu temporis in plures dioeceses diffusa, usque tamen dum pontificiae approbationis aut laudis testimonio caruerit, remanet dioecesana, Ordinariorum iurisdictioni ad normam iuris plane subiecta.
§ 3. Nec nomen nec habitus religionis iam constitutae assumi potest ab iis qui ad illam legitime non pertinent aut a nova religione."
Sources
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 492, in: www.jgray.org (Last access: 08.03.2016).
Codex Iuris Senior, can. 492, in: www.catho.org (Last access: 08.03.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 492, S. 141, in: archive.org (Last access: 08.03.2016).
Recommended quotation
CIC/1917, can. 0492, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', keyword no. 3007, URL: www.pacelli-edition.de/en/Keyword/3007. Last access: 21-12-2024.
Online since 24-03-2010, last modification 24-06-2016.
Show PDF