CIC/1917, can. 1245

"§ 1. Non solum Ordinarii locorum, sed etiam parochi, in casibus singularibus iustaque de causa, possunt subiectos sibi singulos fideles singulasve familias, etiam extra territorium, atque in suo territorio etiam peregrinos, a lege communi de observantia festorum itemque de observantia abstinentiae et ieiunii vel etiam utriusque dispensare.
§ 2. Ordinarii, ex cauca peculiari magni populi concursus aut publicae valetudinis, possunt totam quoque dioecesim seu locum a ieiunio et ab abstinentia vel etiam ab utraque simul lege dispensare.
§ 3. In religione clericali exempta eandem dispensandi potestatem habent Superiores ad modum parochi, quod attinet ad personas, de quibus in can. 514, § 1."
Sources
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1245, in: www.jgray.org (Last access: 29.03.2016).
Codex Iuris Senior, can. 1245, in: www.catho.org (Last access: 29.03.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1245, S. 356, in: archive.org (Last access: 29.03.2016).
Recommended quotation
CIC/1917, can. 1245, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', keyword no. 3079, URL: www.pacelli-edition.de/en/Keyword/3079. Last access: 21-12-2024.
Online since 14-05-2013, last modification 24-06-2016.
Show PDF