CIC/1917, can. 0459

"§ 1. Loci Ordinarius, graviter onerata eius conscientia, obligatione tenetur vacantem paroeciam illi conferendi, quem magis idoneum ad eam regendam habuerit, sine ulla personarum acceptione.
§ 2. In hoc iudicio ratio haberi debet non solum doctrinae, sed etiam earum omnium qualitatum, quae ad paroeciam vacantem rite regendam requiruntur.
§ 3. Quare loci Ordinarius:
1º Ne omittat documenta, si qua sint, ex Curiae tabulario desumere quae clericum nominandum respiciunt et notitias, secretas quoque, si opportunum iudicaverit, prudenter exquirere etiam ex locis extra dioecesim;
2º Prae oculis habeat praescriptum can. 130, § 2;
3º Clericum examini super doctrina coram se et examinatoribus synodalibus subiiciat; a quo, de consensu eorundem examinatorum, potest dispensare, si agatur de sacerdote doctrinae theologicae laude commendato.
§ 4. In regionibus in quibus paroeciarum provisio fit per concursum sive specialem ad normam const. Benedicti XIV Cum illud, 14 Dec. 1742, sive generalem, haec forma retineatur, donec Sedes Apostolica aliud decreverit."
Bibliography
CIC/1917, can. 459, in: www.jgray.org (Last access: 16.10.2017).
Codex Iuris Senior, can. 459, in: www.catho.org (Last access: 16.10.2017).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, S. 128 f., can. 459, in: www.archive.org (Last access: 16.10.2017).
Recommended quotation
CIC/1917, can. 0459, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', keyword no. 3390, URL: www.pacelli-edition.de/en/Keyword/3390. Last access: 21-12-2024.
Online since 20-01-2020.
Show PDF