CIC/1917, can. 1097
1º Constito sibi legitime de libero statu contrahentium ad normam iuris;
2º Constito insuper de domicilio vel quasi-domicilio vel menstrua commoratione aut, si de vago agatur, actuali commoratione alterutrius contrahentis in loco matrimonii;
3º Habita, si conditiones deficiant de quibus n. 2, licentia parochi vel Ordinarii domicilii vel quasidomicilii aut menstruae commorationis alterutrius contrahentis, nisi vel de vagis actu itinerantibus res sit, qui nullibi commorationis sedem habent, vel gravis necessitas intercedat quae a licentia petenda excuset.
§ 2. In quolibet casu pro regula habeatur ut matrimonium coram sponsae parocho celebretur, nisi iusta causa excuset; matrimonia autem catholicorum mixti ritus, nisi aliud particulari iure cautum sit, in ritu viri et coram eiusdem parocho sunt celebranda.
§ 3. Parochus qui sine licentia iure requisita matrimonio assistit, emolumenta stolae non facit sua, eaque proprio contrahentium parocho remittat."
Sources
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1097, in: www.jgray.org (Last access: 09.02.2018).
Codex Iuris Senior, can. 1097, in: www.catho.org (Last access: 09.02.2018).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu
digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1097,
S. 313, in: archive.org (Last access: 09.02.2018).