Dokument-Nr. 14148
Vogt, Karl an Pius XI.
Eichstätt, 06. April 1925

Beatissime Pater!
Humillime infarscriptus [sic] Carolus Vogt, vicarius generalis reverenter exponit, quae sequuntur.
Carolus Wenglein, supremus director operum industrialium in civitate Schwabach, dioecesis Eystettensis pro acubus [sic] fabricandis, quae in omnibus fere terrae partibus venduntur et etiam in pluribus Italiae provinciis divulgatae sunt, humiliter petiit, ut sibi a Sanctitate Sua licentia impetretur, hoc anno jubilaeo involucra vel integumenta, quibus acus in praedictis fabricis confectae implicantur ornandi effigie Suae Sanctitatis. Hujus supplicationis ansam oratori praebuit, quia certior factus est in Italia modo quamplurimas merces respectu anni sacri ita ornari.
Orator quidem acatholicus est, sed saepenumero et semper uberrime pro ecclesia catholica Schwabach in diaspora sita et penuria laborante eleemosynas dando benignam manum praebuit, quapropter gratiae petitae omnino dignus censetur. Insuper multi operarii catholici in praedictis operibus industrialibus laborant.
Quapropter supplicationem praefati Caroli Wenglein enixe commendat
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus
Carolus Vogt, vicarius gen.
Empfohlene Zitierweise
Vogt, Karl an PiusXI. vom 06. April 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14148, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14148. Letzter Zugriff am: 03.05.2024.
Online seit 24.06.2016.