Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 14280

De Lai, GaetanoSincero, Luigi: Vratislavien. Decretum. Rom, 10. Februar 1923

SSmus D. N. Pius PP. XI. attenta postulatione Emi Adulphi Card. Bertram, Episcopi Vratislaviensis, vi praesentis Consistorialis decreti benigne indulget, ut facultates per Breve Apostolicum "Venerabilis Frater" diei 22 Februarii 1918 concessae Legato Apostolico Monachii residenti, deputandi videlicet iudices pro cognoscendis definiendisque in secunda instantia causis in prima instantia a tribunali Vratislaviensi pertractatis, posthac a Nuntio Apostolico Germaniae pro tempore exerceantur.
Contrariis quibusvis minime obstantibus.
(firm.) C. Card. De Lai Epus Sabinen.
Secret.
A. [sic] Sincero, Adsessor.
Empfohlene Zitierweise:
De Lai, Gaetano, Vratislavien. Decretum , Rom vom 10. Februar 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14280, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14280. Letzter Zugriff am: 18.04.2021.
Online seit 24.10.2013