Dokument-Nr. 19080
Schreiber, Christian an Pius XI.
Bautzen, 06. Mai 1926

Copia
Beatisimes Pater!
Christianus Schreiber, Episcopus dioecesis Misnensis in Germania, ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provulutus, quae sequuntur exponere audet:
Ex praescripto iuris canonici necnon Ritualis Romani cadavera fidelium defunctorum, antequam tumulentur, transferenda sunt e loco in quo reperiuntur in ecclesiam, ubi funus persolvatur. Attentis tamen gravissimis circumstantiis infra ambitum dioecesis Misnensis ab Apostolica Sede anno 1921 erectae iam ex plus quam centenaria consuetudine cadavera fidelium – exceptis sacerdotibus – nullibi ante tumulationem in ecclesiam funerantem transferuntur. Etsi Pontificia Commissio ad Codicis canones authentice interpretandos die 16. Octobris 1919 declaravit consuetudinem illam esse reprobandam, tamen adsunt in parochiis dioecesis Misnensis causae tam graves abrogationi praefatae consuetudinis obstantes, ut nonnisi maximis difficultatibus fieri possit. Qua de causa a Sanctitate Vestra instantissime petere audeo indultum, quo dispensatio super praescripto can. 1215 necnon Rubricarum Ritualis transferendi cadavera, antequam tumulantur, in ecclesiam funerantem benignissime concedatur.
Causae, ob quas a Sanctitate Vestra indultum supradictum peto, sunt sequentes:
1.) Paroeciae dioecesis Misnensis plerumque plures societates civiles inter se valde distantes complectuntur, in quibus fideles catholici inter acatholicos dispersi habitant. Unaquaeque societas suum habet coemeterium vel acatholicum vel civile, in quo sepeliri debent etiam cadavera fidelium catholicorum. Translatio cadaverum
5r
in ecclesiam parochialem valde distantem – alia plerumque non adest – hisce casibus fieri nequit nisi maximis incommodis, immo plerumque est omnino impossibilis.
2.) Ex dispositione decretorum societatis civilis praesertim in maioribus civitatibus dioecesis cadavera statim post obitum ad aedificia publica coemeterii transferuntur ibique usque ad tumulationem seponuntur. Cadavera vero antea in ecclesiam transferre vel a coemeterio ad ecclesiam et deinde rursus ad coemeterium, nisi est omnino impossibilis, non fieri potest nisi cum gravissimis difficultatibus. Huc accedit, quod coemeteria plerumque ab ecclesia valde distant, neque parochiae – exceptis paucis – coemeteria propria possident.
3.) Sepultura defunctorum saepissime fit post meridiem. Missa vero exsequialis celebratur deinde die sequenti in esslesia. Si vero cadavera post meridiem transferantur in ecclesiam ibique statim recitentur preces pro suffragio defunctorum, valde timendum est, ne Missa exsequialis deinde a fidelibus omnino omittatur.
4.) Translatio cadaverum ad ecclesiam funerantem semper nonnisi cum magnis expensis et incommodis fidelium fieri possit, quas tamen fideles, qui maiori ex parte sunt pauperrimae conditionis, sustinere nequeunt. Si tamen translatio defunctorum ad ecclesiam exigatur, timeo valde, ne plures fideles omnino renuntient sepulturae ecclesiasticae et defunctos sine sacerdote et suffragiis ecclesiae sepeliant.
5.) Acatholici dioecesis praecipue erroribus Socialismi atque Communismi adhaerentes omni studio propagantur vel combustionem cadaverum vel saltem sepulturam omnino laicalem sine ulla cooperatione ecclesiae. Si nunc parochi abrogare tenentur consuetudinem antiquissimam non deferendi cadavera defunctiorum in ecclesiam antequam tumulantur, fidelibus ergo novas obligationes novaque onera imponendo, valde timeo, ne ecclesia
6r
totaque sepultura ecclesiastica ex hoc maiora detrimenta capiat.
Hisce attentis gravissimis causis permotus humillime a Sanctitate Vestra peto Apostolicum indultum, vigore cuius benignissime pro territorio dioesesis Misnensis dispensetur a praescripto iuris atque Rubricarum cadavera fidelium transferendi ante tumulationem in ecclesiam, sicut eodem modo iam concessum est pro dioecesi Monatseriensi ex indulto S. Rituum Congregationis die 12. Augusti 1891.
Sanctitatis Vestrae
humillimus et oboedientissimus servus
(sig.) Christianus Scheiber.
Episcopus Misnensis.
Empfohlene Zitierweise
Schreiber, Christian an PiusXI. vom 06. Mai 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19080, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19080. Letzter Zugriff am: 26.04.2024.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 20.01.2020.