Dokument-Nr. 2953
Middendorf, Arnold an Pius XI.
Köln, 01. Februar 1921

Kopie
Beatissime Pater,
Finito bello immani atrocique, quod, ne filii ad Patrem domum venirent, aequo diutius impedivit, nunc primum omnes et singuli totius regni Borussici praepositi, decani, capitulares cathedrales Sanctitati Vestrae intimis ex cordibus gratias agunt pro omnibus studiis et laboribus ad reducendam pacem reconciliandosque orbis terrarum populos. Sed pax cum affulgere coepisset, angustiae, miseriae, inopiae aliaque belli vulnera ardentia patriae nostrae remanebant, quibus paternus amor admirabilisque sollicitudo Sanctitatis Vestrae mederi studebat, adhortans omnes populos belli calamitate non exhaustos, ut patriae nostrae egentibus imprimisque parvulis esurientibus et debilitatis succurrerent. Deus omnipotens Sanctitatis Vestrae caritati amplissimam retribuat mercedem.
Belli furore adhuc saeviente aliud Pastoralis Sollicitudinis Vestrae praeclarissimum opus apparuit, justissime appellandum donum pacis, Codex Juris Canonici, quo concordia populi christiani augetur, omnes ecclesiae ministri, ut officia fidelius diligentiusque adimpleant, incitantur. Capitulorum quoque cathedralium officia et jura perlucide in Codice tractantur, ut dubiis omnibus, quae in antiquo jure hicinde surgebant, obvietur. Quod et nunc haud spernendum nobis affert auxilium atque levamen, cum rerum nostrarum novus ordo instet.
Nam pace vix confecta populus Germaniae novam civitatis formam condidit, qua etiam ordo, quo Ecclesia et Res publica inter se com-
5v
municent, valde immutatus est. Imprimis Articulus 137 legis istius statuit, ut omnes quae dicuntur societates ecclesiaticae pro instituendis suis magistratibus conferendisque beneficiis plenam libertatem habeant. Quae constitutio capitula cathedralia Borussiae dupliciter attingit: primo quoad eorum privilegium eligendi episcopum, secundo quoad indultum pluribus capitulis concessum, ut quotiescumque canonicatus vel vicariatus vacaverint, alternis cum episcopis vicibus candidatum nominare valeant, cui episcopus canonicam institutionem dare tenetur. His de rebus Sanctitati Vestrae plenius referre liceat.
I. De privilegio capitulorum cathderalium eligendi episcopum.
1. Postquam sedes archiepiscopalis Gnesnensis et Posnaniensis et sedes episcopalis Culmensis magnam in partem per pacta nuper inita, a Regno Borussico sejunctae sunt, restant adhuc in Borussia capitula cathedralia quae sequuntur. Capitulum metropolitanum Coloniense, capitula Ecclesiarum Cathedralium Treverensis, Monasteriensis, Paderbornensis, Osnabrugensis, Hildesiensis, Fuldensis, Limburgensis, Warmiensis, Wratislaviensis. Unicuique capitulo concessum est jus eligendi episcopum, sed non una vice neque eundem in modum.
Ineunte saeculo undevicesimo cum totius fere Europae ordo rerum ecclesiasticarum perturbatus esset, multi principes cum Sede Apostolica Concordata seu Conventiones inierunt, inter quos erat Borussiae rex. Cujus terrae Dioeceses Coloniensis, Treverensis, Monasteriensis, Paderbornensis, Warmiensis, Culmensis, Gnesnensis, Posnaniensis, Wratislaviensis de novo circumscriptae vel erectae sunt per Constitutionem Apostolicam "De salute animarum" d. d. 16. Julii 1821. Quae constitutio capitulis cathedralibus praedictis indultum eligendi episcopum concedit, ut sequitur: "Rem denique Germaniae gra-
6r
tissimam, simulque praelaudato Borussiae Regi acceptissimam Nos esse facturos judicantes, si electionum jure in Transrhenanis Ecclesiis retento ac confirmato, et in Cisrhenanis cessato per Apostolicas dispositiones anni millesimi octingentesimi primi, nunc in ipsis Cisrhenanis dioecesibus praefati Regis temporali dominio subjectis idem jus electionis redintegretur. Quoad Capitula Ecclesiarum ad Germaniam pertinentium, nempe Coloniensis, Treverensis, Wratislaviensis, Paderbornensis et Monasteriensis, decernimus ac statuimus, quod alia quacumque ratione vel consuetudine necnon electionis et postulationis discrimine, nobilitatisque natalium necessitate sublatis, Capitulis praedictis, postquam supradicta methodo constituta et ordinata erunt, facultatem tribuimus, ut singulis illarum Sedium vacationibus per Antistitum respectivorum obitum extra Romanam Curiam, vel per earum Sedium resignationem et abdicationem (excepto tamen praesenti casu vacationis Coloniensis ac Treverensis Ecclesiarum) infra consuetum trimestris spatium Dignitates et Canonici capitulariter congregati et servatis canonicis regulis novos Antistites ex ecclesiasticis quibuscumque viris Regni Borussici incolis, dignis tamen et juxta Canonicas sanctiones idoneis, servatis servandis ad formam sacrorum Canonum eligere possint. Ad hujusmodi autem electiones jus suffragii habebunt, Canonici, tam Numerarii quam Honorarii, ne exclusis quidem illis, qui ultra Capitularium numerum in hac reordinatione praefinitum, quoad vixerint, in ipsis Capitulis conservabuntur".
Quod privilegium Pius PP. VII in adjunctis Litteris Brevibus d. d. 16. Julii 1821 sic laudat: "Nec dubitamus, quin non mediocrem consolationem sitis percepturi, quod et plures istius regni Ecclesias e squalore, in quo jacuerant, revocatas et illustre de Antistitum electione privilegium Vobis perstare animadvertetis; quod certe cum
6v
primis et Vestra et Germaniae vota immensissime efflagitabant".
Haud diu post Leo PP. XII idem privilegium in Bulla "Impensa Romanorum Pontificium" d. d. 26. Martii 1824 duobus capitulis tunc temporis Regni Hannoverani, Osnabrugiensi scilicet et Hildesiensi, concessit dicens: "Quotiescumque vero aliqua ex supradictis Sedibus Episcopalibus, tam Hildesiensi quam Osnabrugensi, quae ambae perpetuis futuris temporibus immediate subjectae erunt Apostolicae Sedi, vacaverit, illius Cathedralis Ecclesiae Capitulum intra mensem a die vocationis computandum Regios Ministros certiores fieri curabit de nominibus Candidatorum e clero totius Regni selectorum, quorum unusquisque trigesimum suae aetatis annum et mininum compleverit, et indigenatu praeditus sit, studia in Theologia et Jure Canonico cum laude absolverit, curam animarum aut munus Professoris in Seminariis egregie exercuerit aut in administrandis negotiis Ecclesiasticis excelluerit, optima fama gaudeat, sana doctrina et integris sit moribus. Ac si forte aliquis ex Candidatis ipsis Gubernio sit minus gratus, Capitulum e catalogo eum expunget, reliquo tamen manente sufficienti Canditatorum numero, ex quo novus Episcopus eligi valeat. Tunc vero Capitulum ad Canonicam Electionem in Episcopum unius ex Candidatis, qui supra erunt, juxta consuetas formas procedet ac documentum electionis in forma authentica intra mensem ad Summum Pontificem perferri curabit". – Territorium harum dioecesium necnon dioecesium Fuldensis et Limburgensis anno 1866 cum Borussico conjunctum est. Dioeceses Fuldensis et Limburgensis adscriptae sunt provinciae ecclesiasticae Superioris Rheni cujus capitulis cathedralibus praelaudatus Pontifex Leo XII per Constitutionem "Ad Dominici Gregis" d. d. 11. Aprilis 1827 de Apostolicae potestatis plenitudine iisdem verbis, quibus in conferendo jure eli-
7r
gendi pro dioecesibus Osnabrugensi et Limburgensi usus erat, ut eligere valeant episcopum, concessit.
Quibus privilegiis innixi Sanctitatem Vestram instantissime atque humillime rogamus, ut hoc indultum eligendi episcopum etiam pro futuro confirmare dignetur. Quas preces eo confidentius Sedi Apostolicae proponimus, cum sciamus, Romanos Pontifices, quod consuetudine immemorali et diuturnitate temporis inductum et sacratum est, conservare et benedictionum gratia roborare consuevisse. Nam de hoc jure electionis praeclarissimus ille episcopus Moguntinus Guilelmus Emmanuel de Ketteler bene scripsit (in opusculo, quod intitulatur: Das Recht der Domkapitel und das Veto der Regierungen. 1868 p. 10) "Jus independens et plene liberum capitulorum in Germania vetustissimum est, non nuper concessum". Jam inde cum conderentur capitula, jus eligendi episcopum exercuerunt et Romani Pontifices idem jus expressis verbis et scriptis multoties confirmaverunt. Quamvis Imperatores jura et privilegia haec imminuere conarentur, capitula a saeculo undecimo usque ad annum 1803 libere episcopos elegerunt.
Capitulorum diligentia et vigilantia in eligendis episcopis efficit, ut magna pars Germaniae fidei orthodoxae conservata sit; saepe capitula sicut muros instant haeresi se obiecerunt et fidei et moribus christianis praesidio erant. Itaque Sedes Apostolica haec privilegia capitulis praedictis, cum ante centum annos ordo ecclesiasticus in regione nostra restitueretur, libenter confirmavit, pro quo beneficio et populus noster Summo Pontifici reservavit gratissimum animum.
Constat enim, Germaniae populum catholicum nihil magis desiderare, quam ut capitulis privilegium eligendi episcopum reservetur. Nam Canonici ante promotionem ad canonicatum inter populum muneribus ec-
7v
clesiasticis fungebantur; erant pastores zelosissimi, puerorum magistri, theologorum professores, seminariorum rectores, curiae episcopalis consiliarii; ideo statum dioecesis necnon candidatos pro sede episcopali bene cognoscunt; populus canonicos cathedrales religione, integritate, prudentia praestantes in electionis negotio ecclesiae utilitatibus gregisque incolumitati optime consulere posse persuasum habet.
Neque dubitandum est, quin fidelium regionis nostrae animi vehementer commoverentur, si capitulis jus eligendi episcopum adimeretur vel libertas in eligendo minueretur, eoque magis, postquam nuper potestas saecularis omnibus suis juribus in ista materia cessit plenamque ecclesiasticis institutis tribuit libertatem.
Neque populo placeret modus, qui dicitur "Propositio terna", si concederetur capitulo jus eligendi inter tres ab aliis designatos aut nominando tres candidatos pro sede episcopali.
Qui animorum habitus Sedi Apostolicae optime est notus. Nam cum saeculo ineunte undevicesimo de nova conventione cum Germaniae principibus ageretur Eminentissimus Consalvi in litteris, quae die 2. Septembris 1817 ad legatum Hannoveranum de Ompteda dederat, ita declaravit "È poi troppo noto che nella Germania le elezioni de Vescovi si facevano liberamente dai Capitoli, i quali avendo acquistato legittimamente un tal privilegio, e possedendolo da si lungo tempo, non si vede, perché debbano esserne irragionevolmente spogliati". Et Gubernium Borussicum in Instructione pro legato apud Sedem Apostolicam (de anno 1818/1820 § 21) edixit: "Ubi electionis jus est ... sicut in Germania, caveas ne tollatur. Quae forma multum valet, praesertim si bene exculti et boni viri capitulum efficiunt. Qui catholicae religioni in terra nostra adhaerent, conservandum libertatem eligendi
8r
permagni aestimant". Quare Summus Pontifex cum Gubernii Borussici tum Populi Germaniae precibus libenter annuit scribens: "Rem denique Germaniae gratissimam Nos esse facturos judicantes, si electionem jure ... retento ac confirmato ... facultatem tribuimus, ut ... eligere possint etc." et in Brevi: "Quod de Fidelium" capitula adhortatur: "et illustre Antistitum electione privilegium Vobis perstare animadvertetis: quod certe cum primis et Vestra et Germaniae vota impensissime efflagitabant". Neque hodie res aliter se habent.
Una cum populo et nobis etiam Episcopi nostri Sanctitatem Vestram instanter orant, ut capitulis cathedralibus jus liberum eligendi episcopos confirmare digneris. Episcopi enim, cum nuper diebus 17.-20. Augusti anni praeteriti Fuldam convenissent unanimiter sententiam protulerunt, Sanctam Sedem esse rogandam, ut privilegium illud de novo confirmet.
In jure eligendi participant, ut supra dictum est, etiam canonici honorarii, quorum numerus pro singulis dioecesibus in citatis Constitutionibus praefinitus est. Reservetur, qaesumus, etiam in posterum iisdem canonicis honorariis jus eligendi, sed etiam firmiter statuatur, ne numerus hodie praefixus augeri possit.
II. De jure nominandi candidatum, cum canonicatus vacaverit.
Bulla: "De Salute animarum" de collatione canonicatuum constituit, ut sequitur: "Futuro autem tempore ac successivis vacationibus a Nobis et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris Praepositura, quae major post Pontificalem Dignitas in supramemoratis Archiepiscopalibus et Episcopalibus Ecclesiis necnon in ecclesia Aquisgranensi in Collegiatam ut infra erigenda, itemque Canonicatus in mensibus Januarii, Martii, Maji, Julii, Septembris ac Novembris in praefatis Ecclesiis vacantes conferentur, quemadmodum in Capitulo Wratislaviensi
8v
hactenus factum est: "quod vero ad Decanatus in praedictis Metropolitanis et Cathedralibus Ecclesiis et ad Canonicatus tam in ipsis, quam in dicta Aquisgranensi Ecclesia in Collegiatam erigenda, in aliis sex mensibus vacantes ab Archiepiscopis et Episcopis respective conferentur. Vicariatus autem seu Praebendatus in praedictis Ecclesiis quocumque mense vacaverint, respectivorum Archiepiscoporum et Episcoporum collationi relinquimus". Iure ergo sibi concesso utens hodiedum candidatum pro Praepositura necnon pro Canonicatibus in mensibus praedictis Januarii etc. vacantibus nominabat Borussiae Rex in Capitulis Ecclesiarum Cathedralium Coloniensis, Treverensis, Monasteriensis, Paderbornensis, Warmiensis, Culmensis, Wratislaviensis, necnon in ecclesia collegiata Aquisgranensi.
In aliis Capitulis vigebat Jus alternativum, quod Constitutio "Impensa Romanorum Pontificium" et "Ad Dominici gregis custodiam" sic explicant: "Quotiescumque vero Decanatus aut Canonicatus vel Vicariatus in Cathedralibus vacaverit, Episcopus et Capitulum alternis vicibus intra sex hebdomadas a die vacationis proponent quatuor candidatos supraenuntiatis qualitatibus. Quod si forte aliquis ex ipsis Candidatis Gubernio invisus aut suspectus sit, id quamprimum Episcopo respective aut Capitulo indicari poterit, ut expungatur: tunc autem Episcopus ad collationem Decanatus, Canonicatus aut Vicariatus, vel respective Capitulum intra quatuor hebdomadas procedet ad nominationem unius ex personis Gubernio non invisis nec suspectis, cui Episcopus dabit institutionem". In eisdem Capitulis nempe Osnabrugiensi, Hildesiensi, Fuldensi, Limburgensi prima et unica dignitas est decanatus. Qui modus tam bene probatus est, ut ceteris capitulis concedi possit.
Quid ergo Borissici Regis jure nunc extincto de renovando rerum
9r
ordine dicendum? Si opinionem praeclarorum canonistarum, qui dicunt conventione ab una parte concordantium derelicta pacta concordata remanere ut indulta singularis, hic dimittimus, rem ad Sanctam Sedem rediisse putamus et applicandum esse ius commune, quod ita sonat: "Collatio dignitatum tum in Capitulis cathedralibus, tum in collegialibus Sedi Apostolicae reservatur", (Can. 396 § 1) et porro: "Exceptis dignitatibus ad Episcopum pertinet, audito capitulo, conferre omnia et singula ac canonicatus et in ecclesiis tum cathedralibus tum collegialibus reprobata quavis contraria consuetudine et revocata quolibet contrario privilegio, sed firma contraria fundationis lege et praescripto can. 1435 (can. 403).
Liceat autem in memoriam revocare jus vetus capitulorum Germaniae, quorum canonici secundum consuetudinem vel privilegia, vel fundationis leges candidatos pro vacantibus canonicatibus saltem alternatim nominaverunt. Et capitula praedicta, quibus indultum in conventionibus a Sancta Sede initis de novo concessum fuit, hoc indulto privari valde esset durum.
Quare oramus, ut ratione habita priorum privilegiorum pro capitulis Borussiae novus ordo constituatur ut sequitur:
Primam dignitatem in capitulis Borussiae veteris dictae cathedralibus et in Aquisgranensi conferat Sancta Sedes, praeposituram scilicet, in capitulis ecclesiarum: Coloniensis, Treverensis, Monasteriensis, Paderbornensis, Warmiensis, Wratislaviensis, Aquisgranensis; secundam dignitatem, Decanatum scilicet, in praedictis capitulis, quae habent praeposituram, conferat Episcopus. Quotiescumque vacaverint canonicatus prima vice Archiepiscopus vel Episcopus instituat canonicum; sed altera vice capitulum intra sex hebdomadas nominet episcopo candidatum omnibus qualitatibus, quas jus canonicum requirit,
9v
praeditum, cui Archiepiscopus vel Episcopus institutionem dare teneatur. Canonici honorarii eodem modo eligantur; vicariatus omnes conferat Episcopus. – Capitula autem novae Borussiae dictae ecclesiarum scilicet cathedralium Osnabrugensis, Hildensiensis, Fuldensis, Limburgensis valde desiderant, ut indultum in Constitutionibus "Impensa Romanorum Pontificium" et "Ad Dominici Gregis custodiam" concessum retinere sibi liceat, Sanctitas ergo Vestra indulgeat, ut quotiescumque decanatus, canonicatus, vicariatus in praedictis quatuor capitulis vacaverint, episcopus et capitulum alternis vicibus novum decanum aut canonicum aut vicarium nominent.
Beatissime Pater! Ad Gratiae Tuae thronum accedentes duplex privilegium instanter expetimus, ut nobis jus secundum canones libere eligendi episcopum confirmare digneris; indulgeas quoque, ut, pro medietate canonicatuum vacantium, ut supra dictum est Episcopis candidatos nominare valeamus, quibus Episcopi institutionem dare teneantur. Quae indulta efflagitantes nihil ardentius optamus, quam ut Deus glorificetur, animarum saluti consulatur, Ecclesiae gloria augeatur, firmetur reverentia erga Sanctitatem Vestram, quam Deus servet incolumen ad multos annos.
Sanctitatis Vestrae filii obedientissimi Praepositi, Decani, Canonici Borussiae capitulorum, cathedralium necnon capituli ecclesiae collegiatae Aquisgranensis,
pro quibus subsignat:
s. Arnoldus Middendorf,
Praepositus Capituli
Metropolitani Coloniensis.
Empfohlene Zitierweise
Middendorf, Arnold an PiusXI. vom 01. Februar 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2953, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2953. Letzter Zugriff am: 02.05.2024.
Online seit 31.07.2013.