Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 15172
Rösch, AdolfHirt, Hermann August an Pius XI.
Freiburg im Breisgau, 27. September 1927

Beatissime Pater!
Aerarium ecclesiasticum Palatinum inter muros urbis Heidelbergensis quattuor agros 1913,06 m possidet, quos societas quaedam sub nomine Georgii Rupflin in urbe Lindau-Holben ad olera colenda constituta pretio 516.520 marcarum aurearum acquirere vult. Cui venditioni et capitulum Metropolitanum et Consilium administrationis assentiunt, cum utilitas evidens enascatur. Ex agris enim illis adhuc canon 3.793 marcarum tantum percipiebatur. Attamen pro minore parte pecuniae ex alienatione percipiendae 200.000 marcarum alius fundus emi poterit, ex cuius locatione idem redditus annui ut supra eveniant, ut deminutio sortis prohibeatur. Altera pars applicanda erit ad extruendam novam ecclesiam in oppido Mosbacensi necnon ad reparandas nonnullas domos parochiales dioecesis meae, quibus obligationibus aerarium supradictum fundatione oneratum est.
1v
Quibus rebus perpensis humiliter peto, ut licentia hos agros pretio 516.520 marcarum aurearum dicto consortio alienandi benignissime mihi concedatur. Cum negotium mox conficiendum sit, decretum quam primum, quaeso, ad me dirigatur.
Sanctitatis Vestrae
servus humillimus et in Christo filio
De mandato speciali absentis Archiepiscopi:
Dr. Rösch, canon.
Dr. Hirt
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Empfohlene Zitierweise:
Rösch, Adolf an PiusXI. vom 27. September 1927 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15172, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15172. Letzter Zugriff am: 10.08.2020.
Online seit 25.02.2019