Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 7861
De Lai, Gaetano an Pacelli, Eugenio
Rom, 01. August 1918

Regest
Das Schreiben des Präfekten der Konsistorialkongregation verfügte die Trennung von Bezirken der politischen Gemeinden Gladbeck und Horst, die zur Pfarrei Karnap (Erzdiözese Köln) gehörten, und die Eingliederung dieser Teile in die Pfarreien Gladbeck und Horst-Emscher (Diözese Münster).
Betreff
Coloniensis et Monasteriensis dismembrationis et aggregationis Decretum
Suo et Monasteriensis Episcopi nomine Emus Archiepiscopus Coloniensis retulit nuper portionem quandam territorii oppidi Karnap, auctoritate civili adiunctam fuisse territorio partim loci Gladbeck, partim loci Horst-Emscher. Cum autem in votis sit omnium, quorum interest, ut praedicta portio, quae pertinet ad parochiam Karnap archidioecesis Coloniensis ab illa separetur et parochiis loci Gladbeck et Horst-Emscher dioecesis Monasteriensis adiungatur, uta ut fines municipiorum iidem sint ac fines parochiarum, idem Emus Archiepiscopus, consentiente Episcopo Monasteriensi, SSmum D. N. Benedictum PP. XVum exoravit ut hisce votis satisfaceret, fines utriusque dioecesis immutando iuxta novam civilem circumscriptionem.
17v
Porro, audito Rmo Nuntio Apostolico, Monaci residente, de consulto quoque S. C. Consistorialis, quum res in bonum animarum cedere videatur, idem Ssmus Dominus precibus annuendum censuit. Ideoque praesenti Consistoriali decreto, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit aut sua interesse praesumant, consensu, partem paroeciae Karnap, ad dioecesim Monasteriensem pertinentem, quae civili ratione adiuncta iam est ex parte municipio loci Gladbeck et ex parte municipio loci Horst-Emscher dismembrat et separat a paroecia sua et a dioecesi Coloniensi et unit et aggregat paroeciis loci Gladbeck et Horst-Emscher et dioecesi Monasteriensi, ad quam utraque haec paroecia pertinet.
Praemissorum vero executionem committit R. P. D. Eugenio Pacelli, Archiepiscopo Sardiano et apud Regiam Bavariae Aulam Nuntio Apostolico, eidemque tribuit necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet ecclesiastica dignitate ornatum, onere tamen ei imposito ad hanc S. C. Consistorialem quamprimum transmittendi exemplar authenticum peractae executionis.
Contrariis non obstantibus quibusvis, etiam speciali mentione dignis.
+ C. Card. De Lai Epus Sabinen.
Secret.
+ V. Sardi Archiep. Caesar.
Adsessor
Empfohlene Zitierweise:
De Lai, Gaetano an Pacelli, Eugenio vom 01. August 1918 , in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7861, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7861. Letzter Zugriff am: 18.04.2021.
Online seit 30.04.2012, letzte Änderung am 10.03.2014